{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 140","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 140","ref":"140","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/140","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/140.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":184,"text":"PROPOSITIO XV. In maioribus corporum distantiis vi attractivae locus est, eaque, ad distantias quascunque vel certe omnibus planetarum, & cometarum distantiis maiores sese extendens, agit quam proxime in ratione inversa duplicata distantiarum. 180. Primam propositionis huius partem eadem phaenomena evincunt, e quibus supra (172) vis attractivae existentiam eruimus. Quod vero vis haec attractiva in dicta distantiarum ratione agat, ex eo colligitur, quod planetae primarii circa solem, & secundarii circa primarios curvas ellipticas describere ab Astronomis notentur. In ellipsibus vero vim centripetam (quae eadem est cum vi attractiva) in ratione inversa duplicata distantiarum agere (140) ostensum iam est. Additur denique quam proxime, quod orbitae planetarum ob mutuam corporum omnium in se actionem ellipses omnimode regulares haud sint. SCHOLION. Cum hac atractionis lege phaenomena quoque corporum gravium terrestrium conspirare suo loco docebitur. ARDe lege virium in natura existente, eiusdemque per lineam curvam continuam repraesentatione. Quaenam sit vis motricis corporum agendi ratio, spectata tum directione, tum intensione motus, pro qualibet assignabili corporum a se invicem distantia ex phaenomenis potissimum eruimus. Iam cum P. Boscovich ostendemus, ad unam, eamque simplicem naturae legem ea omnia referri posse, quae prioribus propositionibus continentur.","prev":{"citation":"Physica generalis 139","label":"PROPOSITIO XIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/139"},"next":{"citation":"Physica generalis 141","label":"PROPOSITIO XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/141"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}