{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 15","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 15","ref":"15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/15.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":274,"text":"Ex his autem ad ea quoque, quae sensus nostros, seu exilitae sua, seu ingenti a nobis distantia fugiunt, argumentum ducimus ab analogia, & inductione admodum ampla, cui locum hic esse dubium non est, cum nihil omnino in corpore deprehendatur, quod proprietati huic contrarium sit. SCHOLION. Erant sophistae quidam veteres, qui impossibilitatem motus argumentis quibusdam, vel rectius fallaciis evincere conabantur. Unum e multis afferam a Zenone propositum. Ponatur, aiebat Zeno, Achilles cursor velocissimus a testudine animalium tardissimo removeri per spatium quodvis finitum v. g. unius milliaris, eiusque velocitatem ponamus 100 maiorem illa, qua testudo movetur; dum igitur Achilles unum percurrit milliare, testudo milliaris partem 158 conficiet, atque adeo Achilles testudinem necdum est assecutus: dum rursus Achilles spatium hoc conficiet, testudo milliaris partem 76868 percurret, hanc dum emetiatur Achilles, testudo per partem milliaris 1666766 promovebitur, & ita porro in infinitum: nunquam igitur Achilles testudinem assequetur, quod absurdum est. Verum solutio fallaciae huius nullam illis difficultatem facesset, quibus summatio serierum etiam in infinitum progredientium cognita est. Quippe pars horae τὸς τ Τσδσω τ τσσ στος &c. series est quantitatum in proportione geometrica decrescentium, cuius summa quantitati finitae aequalis est, scilicet uni parti horae nonagesimae nonae: assequetur igitur Achilles testitudinem post horam unam, & horae. Atque ita ex ipsis algebrae elementis solvitur argumentum, quod tanquam insolubile ab eiusdem patronis non raro iactatum fuit. SCKOLIONS. Ad solvendum hoc argumentum quidam tractatus integros elucubrarunt, & si quis argumentum proferebat, quod invicti roboris videbatur, illud Achiltem suum honoris causa vocabat. SCHOLION 3. Sunt, qui quiescibilitatem, id est potentiam perseverandi in eodem loco, etiam inter corporum attributa referunt; sed quoniam de corporum quiete saltem absoluta ex sensuum testimoniis nihil colligere licet, eius mentionem haud faciendam existimavimus.","prev":{"citation":"Physica generalis 14","label":"ARTICVLVS IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/14"},"next":{"citation":"Physica generalis 16","label":"SECTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/16"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}