{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 150","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 150","ref":"150","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/150","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/150.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":178,"text":"Demonstratur enim a Mechanicis, quod, si per lineam, referentem spatium motu accelerato confectum, ducatur recta repraesentans vim, area inde genita quadratum velocitatis exhibeat: ut adeo cum de, vel quaevis alia limitum distantia referat spatium motu accelerato confectum, ordinatae vero referant vires, area cDd, & aliae quaevis huic similes quadrata velocitatum repraesentent. Deinde illud ab Arithmeticis animadvertitur, quod si quadrato ingentis cuiuspiam radicis addatur quadratum alterius multo minoris, licet non exiguae, radix summae horum quadratorum parum differat a radice quadrati numeri illius ingentis: ut si quadrato de 1000, addatur quadratum de 4, sive fiat 1000000 F 16, radix quadrata huius summae parum admodum differet a radice quadrata de 1000000. Quod si igitur puncta duo cum diversis velocitatibus ad ingentem quempiam arcum repulsivum perveniant, quadratum velocitatis, quam sub arcu hoc nanciscentur, erit ut summa arcus huius ingentis, & arcuum illorum minorum, per quos quadrata diversarum celeritatum, quibuscum ad arcum hunc appulerunt, exprimebantur: celeritas igitur, quae erit ut radix quadrata harum summarum, parum differet a celeritate, quae sit ut radix quadrata arcus huius ingentis; erit igitur in diversis his punctis prope eadem. 191.","prev":{"citation":"Physica generalis 149","label":"PROPOSITIO XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/149"},"next":{"citation":"Physica generalis 151","label":"PROPOSITIO XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/151"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}