{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 152","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 152","ref":"152","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/152","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/152.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":211,"text":"In distantia demum γο = ad = AT, a puncto quidem a attrahetur vi df, a puncto vero A repelletur vi UT, quas duas vires si ponamus aequales, mutuo sese elident; si vero alteutra maior fuerit, differentia earundem capienda erit. Atque ita progrediendo, si distantiae singulae in examen vocentur, patebit, orituram inde curvam, a prioribus binis quoad flexuum illorum magnitudinem, & numerum plurimum differentem. Quod si iam non trium, sed millium aliquot punctorum inter se actiones expendantur, apparebit, ingentem quoque arearum eiusmodi diversitatem inde proventuram: ut si in distantia aliqua vires omnium punctorum in determinatum aliquod punctum repulsivae sint, oriri inde poterit area repulsiva ab axe plurimum recedens vimque repulsivam admodum magnam efficiens. 193. Quod si iam punctorum quotvis, sive corpusculorum ex punctis iis compositorum mutuae in se invicem actiones considerentur, eae exhiberi semper poterunt per lineas curvas superioribus similes. Omnes porro curvae istae inter se convenient quoad primum crus asymptoticum, item quoad crus postremum itidem asymptoticum, ut & in eo, quod axem in intervallis mediis per plures vices secent. Discrimen vero omne consistet 1) in numero harum intersectionum. 2) In distantia earundem. 3) In excursibus arearum, sive supra, sive infra axem. 4) In diversitate angulorum, sub quibus curva axem secat. In his ipsis porro ingens iterum varietas esse potest, qualem nempe phaenomenorum diversitas exposcit.","prev":{"citation":"Physica generalis 151","label":"PROPOSITIO XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/151"},"next":{"citation":"Physica generalis 153","label":"PROPOSITIO XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/153"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}