{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 159","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 159","ref":"159","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/159","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/159","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/159.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":240,"text":"SCHOLIONI. Argumentum hoc a sensibus petitum ita refutat P. Boscovich (Theor. vir. §. 158.). Quod autem „pertinet ad ipsam corporum, & materiae ideam, quae videtur extensionem continuam, & contactum partium \"involvere, in eo videntur mihi quidem Cartesiani im\"primis, qui tantopere contra praejudicia pugnare sunt „visi, praejudiciis ipsi ante omnes alios induisisse. Ideam „corporis habemus per sensus, sensus autem de continui\"tate accurata iudicare omnino non possunt, cum mini\"ma intervalla sub sensus non cadant. Et quidem omni\"no certo deprehendimus, illam continuitatem, quam in \"in plerisque corporibus nobis obiiciunt sensus nostri, \"nequaquam haberi. In metallis, in marmoribus, in vi\"tris, & crystallis continuitas nostris sensibus apparet \"eiusmodi, ut nulla percipiamus in iis vacua spatia, nul\"los poros, in quo tamen hallucinari sensus nostros ma„nifesto patet tum ex diversa gravitate specifica, quae \"a diversa multitudine vacuitatum oritur utique, tum ex \"eo, quod per illa insinuentur substantiae plures, ut per \"priora oleum diffundatur, per posteriora liberrime lux \"transeat, quod quidem indicat, in posterioribus hisce \"potissimum ingentem pororum numerum, qui nostris \"tensibus delitescunt. Quamobrem iam eiusmodi nostro\"rum sensuum testimonium, vel potius noster eorum ra\"tiociniorum usus, in hoc ipso genere suspecta esse debent, „in quo constat, nos decipi. Suspicari igitur licet, exa\"ctam continuitatem sine ullis spatiolis, ut in maioribus \"corporibus ubique deest, licet sensus nostri illam vi\"deantur denotare, ita & in minimis quibusvis particualis nusquam haberi, sed esse illusionem quandam sen\"suum tantummodo, & quoddam figmentum mentis, refle\"xione vel non utentis, vel abutentis.","prev":{"citation":"Physica generalis 158","label":"PROPOSITIO XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/158","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/158"},"next":{"citation":"Physica generalis 160","label":"PROPOSITIO XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/160"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}