{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 162","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 162","ref":"162","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/162","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/162.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":370,"text":"Quod vero, quae huic tribuuntur, ab attractione minori repeti non possint, vel ex eo evincitur, quod, si duo materiae puncta sola quoque in orbe forent, eaque cum aliquo velocitatum discrimine ad se accederent, ante contactum ad aequalitatem devenire deberent vi, quae in hoc certe casu a nulla attractione dependere posset. Quod si igitur vi; repulsiva novum etiam virium genus foret, repudianda propterea haud esset. Verum id in nostra sententia quam longissime a vero abest, cum nos substantiis materialibus, ipsisque adeo punctis illis inextensis vim nullam aliam largiamur, quam vim motricem, quae pro directionum, quas efficit, diversitate iam attractiva, iam repulsiva vocatur. Velut igitur in mente humana vis percipiendi, iudicandi, & ratiocinandi vim unam cogitandi constituunt, ita vis repulsiva, & quaevis aliae corporum vires ad unam vim motricem pertinent. SCHOLIONI. Haec clariora fient, cum isectione sequenti ostensum fuerit, omnes corporum proprietates per vim motricem pro distantiarum mutatione vario modo agentem explicari posse. SCHOLION 2. Vim repulsivam, & attractivam ad eandem virium speciem pertinere ita ostendit P. Boscovich (Theor. vir. §. 108.), Deinde vero quod pertinet ad duas „diversas species attractionis, & repulsionis; id quidem „licet ita se haberet, nihil sane obesset, cum positivo „argumento evincatur & repulsio, & attractio, uti vidi\"mus; at id ipsum est omnino falsum. Utraque vis \"pertinet ad eandem speciem, cum altera respectu alte\"terius negativa sit, & negativa a positivis specie non dif„ferant. Alteram negativam esse respectu alterius patet „inde, quod tantummodo differant in directione, quae „in altera est prorsus opposita directioni alterius; in al„tera enim habetur determinatio ad accessum, in altera „ ad recessum, & uti recessus, & accessus sunt positivum, \"& negativum, ita sunt pariter & determinationes ad „ipsos. Quod autem negativum, & positivum ad eandem \"pertineant speciem, id sane patet vel ex eo principio: \"magis, & minus specielnon differunt. Nam a positivo per con„tinuam subtractionem, nimirum diminutionem, habentur \"prius minora positiva, tum zero, ac demum negativa, \"continuando subtractionem eandem. Id facile patet „ exemplis solitis. Eat aliquis contra fluvii directionem \"versus locum aliquem superiori alveo proximum, & „singulis minutis perficiat remis, vel vento centum „hexapedas, dum a cursu fluvii retroagitur per hexape\"das quadraginta: is habet progressum hexapedarum 60 \"singulis minutis. Crescat autem continuo impetus flu\"vii ita, ut retroagatur per 50 tum per 60, 70, 80, „quae erunt negativa priorum; nam erat prius 100 \"& ita porro.","prev":{"citation":"Physica generalis 161","label":"PROPOSITIO XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/161"},"next":{"citation":"Physica generalis 163","label":"PROPOSITIO XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/163","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/163"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}