{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 166","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 166","ref":"166","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/166","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/166","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/166.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"Si huius velocitas non fuerit satis magna, sistetur magnetum attractione, tametsi in nullum eorum impegerit: sin autem impetu feratur tanto, ut vix relinquat magnetibus ullum agendi tempus, praetervolabit nullo fere celeritatis suae detrimento; rapiet tamen secum aliquos, ad quorum vicinitatem maxime accesserit, immotis caeteris. Idem experiri licet in globo, qui sclopeto excussus ingenti impetu ferit valvam mobilem: nihil enim ipsam commovet, sed excavat tantum foramen moli suae prope aequale: nimirum eas duntaxat secum abripit particulas, ad quas magis accessit, quam illae ad sibi proximas; nec finit brevitas temporis, ut vires, valvae puncta inter se devincientes tantum propignant motum, qui nexum eorundem dissuat, aut totam valvam concutiat. Quod si velocitas globi adhuc in immensum augeatur, ne vestigio quidem, quod sensu percipi possit, relicto transvolaret. Fx his illud quoque intelligitur, quonam fiat pacto, ut herbarum combustarum forma cum tenuissimis fibris in cinere intacta remaneat, avolantibus pinguioribus partibus sine ulla structurae earundem disturbatione. Nova quippe vis igne subito excitata ingentem brevissimo tempore parit velocitatem, quae impedit omnem alium effectum virium mutuarum inter cineres, & olea, his liberrime inter illos commeantibus, & avolantibus. Planta roris marini, ut narrat Boerhaavius, sartagini ferreae imposita, & igne aperto combusta cineres post se relinquit ita compositos in pristinam plantae formam, ut si quis immotum aliquod eius folium microscopio contemplaretur, non modo speciem aliquam roris marini agnosceret, sed etiam lanuginem, pilos, tubercula, lineamenta caetera adeo manifesta cerneret, ac si herba omnino integra esset: quae ipsa res gravissimum suggerit argumentum, particulas corporum sese minime contingere. Neque enim intelligi potest tanta cinerum quies inter motus tam celeres, tamque turbulentos reliquarum partium, si membra mutuis tactionibus devincta sint, motusque omnis impulsione communicetur. His probe expensis plurima comprehendemus, quae ante videbantur esse incredibilia. Possemus itaque nos ipsi per occlusas fores, & murorum septa sine ulla mora, aut vera penetratione libere commeare, siquidem satis magnam nobis celeritatem imprimere valeremus; & si velocitates corporum nos ambientium, nostrorum item digitorum, ceterorumque membrorum semper essent ingentes, continentibus id genus penetrationibus apparentibus assueti nullam soliditatis haberemus ideam, quam nunc uni virium, ac celeritatum mediocritati debemus.","prev":{"citation":"Physica generalis 165","label":"165","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/165","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/165"},"next":{"citation":"Physica generalis 167","label":"PROPOSITIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/167","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/167"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}