{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 175","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 175","ref":"175","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/175","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/175.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"\" „Si calci saxatili adiungatur marmor, tophus, & \"gypsum, quae in tenuem redacta sunt pulverem, affun\"daturque urina, vel aqua, omniaque probe vi magna „subigantur, pavimentum ex iis fit durissimum, quod ob \"polituram nitet, imprimis si oleum lini, vel nucis adli\"natur. \" \"Calces, & gypsum potissimum lapidibus iungendis „serviunt, qui etiam in nonnullis occasionibus bene uniun\"tur, si lactis ebutyrati coagulum, ex quo omne liqui\"dum, quantum potest, est expressum, misceatur cum pa\"ri calcis vivae copia, donec lentescat, ita sal aci\"dus lactis temperat alcalinum calcis, & ambo iuncti \" lapidis poros intrant altius, & obturando meatus lapi\"dem cum lapide, vel ebur cum ebore concopulant. \"Vel caseus diu tundatur in aqua, vel in ferventi aqua \" aliquamdiu agitatus prematur, tum supra lapidem tri\"tus in pultem misceatur cum calce viva, ita praebet „gluten optime conveniens vitris, quamvis non valeat \" coniungendis achatis, quorum gluten est vernix Chi\"nensis. \"Ligna plerumque coniunguntur glutine taurino in „aqua cocto, sed potest in mortario gluten diu cum aqua \"tundi, donec penitus liquefactum sit, idemque praestat, \"ac gluten coctione solutum: aut glutinantur ligna ichtyo\"cola in vini spiritu vel aqua cocta. Glutinantur etiam \"egregie asseres calce viva, & caseo tusis, mistisque, pa\"ri pacto ac lapides, qui mos est Afrorum. Lapones ex \"pellibus percarum siccatis, & in ventriculo rangiferi \" cum aqua coctis gluten eximium, quod lignum cum li\"gno firmissime iungit, conficiunt. \"Gummi Arabicum in spiritu vini rectificato solutum \"praebet gluten, quo vitrum cum vitro bene iungi potest. \"Succus allii expressus praebet gluten vasis porcellaneis conveniens. Si vasa porcellanea sint fracta, in corpus \"unitum pristinae formae probe iungantur, funibus col„ligentur, lebeti immitantur una cum lacte bovino & \"oryza, per trihorium coquantur, deinde refrigerata, & \"exempta non minus firma sunt, quam nova, eiusdemque \"usus; vitrum tamen superficiem obducens, tenuis rimae \"speciem relinquit, cum id uniri non possit.","prev":{"citation":"Physica generalis 174","label":"PROPOSITIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/174"},"next":{"citation":"Physica generalis 176","label":"PROPOSITIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/176"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}