{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 186","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 186","ref":"186","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/186","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/186.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"218. Quoniam uti supra vidimus, limitum fortitudo haudquaquam ab eorundem a puncto A* sive ab origine abscissarum, distantia dependet, patet, vim cohaesionis corporum densitati haudquaquam respondere. Neque illud explicatu difficile, quod corpora certa directione facilius, alia vero difficilius divellantur; possunt enim cohaesionis limites in massis maioribus secundum certam aliquam directionem considerati multo valdiores esse, secundum aliam vero debiliores. Fieri item potest, ut si corporis divulsio certa aliqua directione peragatur, plurium simul limitum resistentia vincenda sit, at si alia quavis directione divulsio fiat, pauciores limites partium seiunctioni obsistant. 219. Quartum cohaesionis phaenomenon explicatum perfacilem habet: dum enim corpora planae, laevigataeque superficiei ad se invicem apprimuntur, atque interuntur, plures simul moleculae ad limites cohaesionis perveniunt, quod in corporibus, quorum aspera est superficies, ob prominentium molecularum resistentiam fieri nequit. Quod vero corpora eiusmodi directione perpendiculari difficillime, parallela vero non admodum difficulter separentur, inde est, quod in divulsione perpendiculari omnium simul cohaesionis limitum resistentia vincenda sit; ut si planum ab cd* super planum ABCD directione parallela excurrat, illae particulae, quae a margine aliquanto magis distant, aequalem fere utrinque resistentiam experiuntur a particulis ad latera positis, a quibus prope aequaliter distant: quamobrem in hac planorum disiunctione earum duntaxat virium resistentia superanda est, quas exerunt moleculae in margine positae.","prev":{"citation":"Physica generalis 185","label":"ARTICVLVS IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/185"},"next":{"citation":"Physica generalis 187","label":"ARTICVLVS IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/187"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}