{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 194","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 194","ref":"194","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/194","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/194","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/194.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":211,"text":"Secundo admisso quoque hoc aethere, illud utique concedent, illum reliquorum fluidorum instar certa quadam, ac determinata directione fluere: fluat igitur directione, quam habent partes corporis ABC inflexae in situm abc, ingrediatur partem latiorem, effluensque per angustiorem, in qua resistentiam nullam esse fingamus, partes corporis in situm pristinum restituat. Quid vero si corpus istud in contrarium situm inflectatur? quo quaeso docente materia subtilis viam illico releget, mutataque directione illuc affluet, unde paulo ante effluxerat? quod nisi fiat, nulla tum partium restitutio consequetur. Eadem se difficultas offert, dum corpora duo proxima contrario situ inflectuntur, unum quidem in abc, alterum in KLM; hoc certe in casu restitutio figurae haberi nequit, nisi ponas, aetherem eodem tempore directione omni assignabili fluere, quod quidem non facile concedi poterit. 3) Recentiores Cartesiani duce Malebranchio corporum omnium interstitia minimis materiae subtilis vorticulis replent; hos, compressis, aut inflexis corporum partibus, figuram sphaericam in ovalem mutare docent, atque ita crescente vorticum horum vi centrifuga, partes compressas, cessante vi comprimente in pristinum situm restitui. Verum haec vorticulorum hypothesis haud graviori fundamento nititur, quam magnorum vorticum, quos inferius, cum de motu astrorum sermo erit, refellemus. 4) Nonulli causam elasticitatis igni intra corporum poros intercepto, vique repulsiva praedito tribuerunt. His vero opponimus, reperiri corpora quaedam, quae eo minus elastica sunt, quo plus ignis continent.","prev":{"citation":"Physica generalis 193","label":"ARTICVLVS VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/193","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/193"},"next":{"citation":"Physica generalis 195","label":"ARTICVLVS VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/195","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/195"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}