{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 196","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 196","ref":"196","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/196","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/196.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"229. Elasticitas igitur corporum sive fluidorum, sive solidorum in nostra virium theoria inde oritur, quod puncta, & ex his coalescentes particulae in limitibus cohaesionis existant neque nimium validis, neque etiam admodum debilibus circa quos habeantur arcus utrinque satis validi, atque ad majus intervallum sese exporrigentes. His certe positis intelligitur 1) cur corpora, quae elastica vocamus, comprimi sese, aut etiam inflecti sinant viribus non adeo magnis, neque tamen etiam absque omni resistentia. Hinc quoque patet 2) cur facta eiusmodi compressione, aut inflexione restitutio figurae prioris subsequatur: particulae enim ex limitibus cohaesionis, circa quos arcus sint sat validi, & ad majus intervallum pertinentes, dimotae, cessante vi illa, sive comprimente, sive inflectente, ad limites illos, ex quibus dimotae fuerant, iterum revertentur, peractisque circa illos oscillationibus compluribus in iisdem denuo persistent. SCHOLION. Oscillationes has, quas moleculae corporum elasticorum circa cohaesionis limites, ad quos revertuntur, frequentes peragunt, aperte indicat sonus, quem corpora elastica complura sive percussa, sive etiam inflexa edunt. Hunc enim absque minimarum molecularum corporis sonori creberrimis oscillationibus haberi non posse suo loco docebitur. 230. Ex his porro principiis arduum non est rationem reddere phaenomenorum, quae in corporibus elasticis notari supra (227) diximus: ac quidem 1) possunt corpora elastica & solida esse, & fluida. Solida quidem erunt, si vires undique moleculas horum corporum ambientes aequales non sint, sed ex parte qualibet validiores.","prev":{"citation":"Physica generalis 195","label":"ARTICVLVS VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/195","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/195"},"next":{"citation":"Physica generalis 197","label":"ARTICVLVS VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/197"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}