{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 2","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 2","ref":"2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/2.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"2. Quam igitur de corporis natura, indole, affectionibus, proprietatibus habemus cognitionem, sensibus debemus referre acceptam; qui, cum & numero pauci, & admodum imperfecti sint, facile intelligitur, nonnisi perpaucas corporum proprietates, easque fere tantum, quae extimum, ut ita dicam, corticem constituunt, a nobis cognosci; multo plures, ipsamque adeo corporis essentiam a cognitione nostra esse quam longissime remotam. SCHOLION. Ut porro intelligi possit, quanam ratione in obiectorum extra nos positorum cognitionem pertingamus, notandum est: ex oblongata, & spinali medulla filamenta quaedam albicantia, ingentis subtilitatis per universam animalis machinam stupendo, ac prorsus divino artificio diffundi. Filamenta haec, quae nervi vocantur. originem suam in medullari tam cerebri, quam cerebelli substantia habent: ex hac nempe tanquam ex radice illi proveniunt, ex medulla vero oblongata, & spinali nonnisi velut ex trunco, in quo colliguntur, antequam per animalis machinam ramulorum instar sese diffundant. Nervosum igitur systema a Boerhaave arbori recte comparatur, cuius truncus est medulla oblongata, radices, cerebri, & cerebelli medulla, nervi ramos referunt. Nervi hi a quibusdam solidi, simulque perquam elastici ponuntur. ab aliis vero tubulorum instar excavati. per quos fluidissima quaedam substantia (spiritus animales vocant) celerrime comeet. Dum igitur obiectum quodvis in organa sensuum incurrit, nerveas has fibras impellat, necesse est; in his igitur tremor quidam orietur, qui sive per solidas, rigidasque nervorum partes, sive ope spirituum animalium, ad commune usque sensorium, originem omnium nervorum, proparabitur atque ab anima ibidem praesente percipietur. Esse porro nervos praecipua sensationum omnium instrumenta, ex eo conficitur, quod si nervus quidam dissecetur, aut fortissime ligetur, nullus amplius in ea corporis parte sensus efficiatur cui nervus ille inserebatur. „Si praecidas, inquit Gallenus, nervi medullam continuo membrum, cui nervus inseritur, stupidum omni\"no, & immobile reddideris. Similiter observante Boer„haave, si nervus bruti animalis vivi, v. g. cruralis ner\"vus cani, denudetur, ligetur plano vinculo, taenia ali\"qua, ne nervum constringendo discindas, perit omnino „subito sensus, & motus in ea parte, cuius nervus ligatus „fuit, infra ligaturam posita, neque redit soluto vinculo, \"nisi nervus tepida aqua irroratus convaluerit. „ 3. Haec porro organa, ut ab obiectis externis affici, id est commoveri possint, imo.","prev":{"citation":"Physica generalis x","label":"PARS I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/x","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/x"},"next":{"citation":"Physica generalis 3","label":"PARS I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/3"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}