{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 207","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 207","ref":"207","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/207","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/207","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/207.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"Aqua regia bona solvit aurum, ferrum cuprum &c, sed non solvit argentum. Salia quoque alcalina, sive volatilia, sive fixa solvunt metalla. Si enim alcali cum sicco sanguine bovino calcinetur, tum liquescat, solvet aurum prius in aqua regia dissolutum, & deinde praecipitatum. Idem quoque solvit mercurium, bismuthum, zincum, non autem plumbum, & stannum. Mercurius, & oleum olivarum solvunt plumbum, & stannum, quae non solvuntur ab oleo vitrioli acerrimo. Albuminis ovi cocti, & per deliquium soluti aqua blanda solvit myrrham, quam nec aqua fortis, nec alii spiritus acidi asperrimi solvere possunt. Mercurius metalla omnia solvit dempto ferro. 245. Corpora nonnulla in aere citius sol- Solutionum. adminicuvuntur, quam in vacuo, alia citius in vacuo, la, & obquam in aere. Docet hoc experimentis a se stacula. institutis Cl. Beccaria; idem quoque expertus est Cl. Scherffer cuius experimenta vide in nota ada ad exercitationem atiam Phys. Part. ab eodem authore editae. Corpora quaedam ab aliis solvi nequeunt, priusquam a tertio quodam corpore aliquantum penetrata fuerint. Ita calx, creta, terra quaelibet ab aqua non solvuntur, nisi eae prius ab acido quodam spiritu penetrentur. Quod si solutio commoveatur, aut agitetur, aut leniter incalescat, ea citius absolvitur. 246. Solutio corporum a menstruis variis peracta huic principio innititur: illud menstruum aptum est ad corpus aliquod solvendum, quod a partibus corporis solvendi vi maiore trahitur, quam sit ea, qua partes corporis solvendi se mutuo trahunt, sive cohaerent.","prev":{"citation":"Physica generalis 206","label":"ARTICVLVS VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/206"},"next":{"citation":"Physica generalis 208","label":"ARTICVLVS VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/208","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/208"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}