{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 217","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 217","ref":"217","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/217","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/217","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/217.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":219,"text":"), Si salis \"partes in copiosa aqua solutae sunt, magis „ab aquae partibus, quam a se trahuntur, „ disiunctae satis longo distant intervallo; cum „autem particulae salinae sint admodum te„nues, ut vix nisi praestantissimis microsco„piis cerni queant, natant per totam aquam „ distributae, quae iis quoque vi quadam ad„haerescit. Quando ex huiusmodi solutione „salina in vapores multum aquae ab igne, „sole, aere, vento expellitur, levis salium „ pellicula in superficie formatur ab iis parti\"bus, quae non in sublime avolantes aqua „ orbatae relinquuntur. Haec pellicula iam „solidescens, fortius ex subiecta aqua salem „trahit, praecipue vicinum, & attingentem, „quam aequalis quantitas solutionis, nunc mi„nori aquae copia constantis, spissescit igitur „pellicula, & temporis successu multo speci„fice gravior sit, quam reliqua solutio, rumpi„tur in partes, quae sua magnitudine, & pon, dere aquae partes removent, & ita ad fun„dum subsidunt, in quo iacentes pergunt tra„here alias salinas partes, & increscere una „ cum aqua intercepta in moleculas variae ma„gnitudinis, quae crystalli vocantur. „ SCHOLION I. Figura harum crystallorum in diversis salium speciebus diversa est; ita sal marinum constat pyraramidibus, quarum bases sunt quadrangulares, & subtus concavae. Sal cornu cervi dat crystallos ramosas. Sal absynthii folia aemulatur. Nitrum parallelepipedi constat hexangulis. Sal hellebori albi rhombum format. Vitriola sunt rhomboidaea; alumen potissimum est octogonum. SCHOLIONA. Notari hic quoque meretur, quod de harum crystallizationum causa subiungit Musschenbroek (loc. cit.","prev":{"citation":"Physica generalis 216","label":"ARTICVLVS VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/216","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/216"},"next":{"citation":"Physica generalis 218","label":"ARTICVLVS VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/218","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/218"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}