{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 225","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 225","ref":"225","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/225","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/225","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/225.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":173,"text":"Perseverabit igitur in immenso vacuo in eodem statu quietis, vel motus uniformis in directum, in quo semel est positum. Idem autem & in mundo pluribus corporibus referto praestabit, nisi aliqua externa causa statum mutare cogat. Nam quod in vacuo id praestet, non aliunde provenire potest, quam ab ipsa corporis illius natura, quae poscat vel quietem, vel motum rectilineum, & aequabilem, cum ex una parte positivae huius proprietatis principium non possit esse negativum illud, nimirum rationis sufficientis defectus, quod negativum possit quidem argumento esse, rem ita se habere, sed non possit positivam proprietatem inducere: ex altera vero parte nihil positivum in eo casu habeatur praeter naturam illius corporis. Natura autem corporis, quae erat in vacuo, perstat eadem & in mundo. Quare etiam in mundo requiret vel quietem, vel rectilineum, & aequabilem motum. Huic Euleri argumentationi opponimus 1) nos intimas rerum essentias ignorare; unde si a priori praecise discurrendum sit, aeque incertum est, an corporum natura quietem, vel motum exigat, imo etiam an motum aequabilem, an potius motum quavis ratione acceleratum, vel an eandem, vel mutatam perpetuo directionem exigat.","prev":{"citation":"Physica generalis 224","label":"PROPOSITIO I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/224","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/224"},"next":{"citation":"Physica generalis 226","label":"PROPOSITIO I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/226","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/226"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}