{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 226","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 226","ref":"226","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/226","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/226","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/226.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":198,"text":"Neque obstat ille rationis sufficientis defectus, cum ex eo, quod nulla appareat ratio, cur ex quiete ad motum, vel ex motu ad quietem, vel ex determinato celeritatis gradu ad alium, vel ex certa directione ad diversam corpus transeat, recte inferri nequeat, nullam etiam esse. 2) Ex illo rationis sufficientis defectu absurda non pauca deducuntur; ex eo enim probari posset, corpus in immenso vacuo constitutum curvam quamvis describere debere, quod sane Eulero non arridebit. Concipiatur enim punctum spatii quodcunque: aeque quispiam dicere poterit, nulla est ratio, cur corpus accedat ad id punctum potius, quam ab eo recedat: igitur nec accedet ad ipsum, nec recedet, sed feretur. in circulo ipsum habente pro centro. Concipiatur parabola, vel quaevis curva per centrum corporis ducta; aeque quispiam dicere poterit: nulla est ratio, cur potius ab eo introrsum recedat, quam extrorsum: igitur in dicta curva moveri perget. 3) A priori praecise loquendo infinities probabilius est, corpus motu certa lege accelerato in curva quavis incessurum, quam vel in quiete, vel in motu uniformi rectilineo perstiturum, cum status possibiles pro priori hypothesi infinities plures sint, quam pro posteriore. 4) Absque omni fundamento dicitur, eandem esse naturam corporis in vacuo, quae est in hoc mundo corporibus referto.","prev":{"citation":"Physica generalis 225","label":"PROPOSITIO I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/225","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/225"},"next":{"citation":"Physica generalis 227","label":"PROPOSITIO I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/227","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/227"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}