{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 236","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 236","ref":"236","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/236","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/236","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/236.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":455,"text":"Boscovich hic notamus: resi\"stentia, quae provenit a motu communicato particulis „fluidi, & quae dicitur orta ab inertia fluidi (sive, ut nos \"dicimus, a vi repulsiva, quam inducit primum crus „asymptoticum curvae virium) est ut eius densitas, & ut \" quadratum velocitatis coniunctim: ut densitas, quia pa\"ri velocitate eo pluribus dato tempore particulis mo\"tus idem imprimitur, quo densitas est maior, nimirum \"quo plures in dato spatio occurrunt particulae; ut qua\"dratum velocitatis, quia pari densitate eo plures parti\"culae dato tempore loco movendae sunt, quo maior est \"velocitas, nimirum quo plus spatii percurritur, & eo „maior singulis imprimitur motus, quo itidem veloci\"tas est maior. Relistentia autem, quae oritur a viribus, \"quas in se exercent particulae, si vis ea esset eadem in „singulis, quacunque velocitate moveatur corpus progre\"diens, esset in ratione temporis, sive constans; nam plu\"res quidem eodem tempore particulae eam vim exercent, „ sed oreviore tempore durat singularum actio, adeoque Verum si velocitas corporis pro„summa est constans. „gredientis sit maior, particulae magis compinguntur, & \" ad se invicem accedunt magis, adeoque maior est itidem \"vis. Quare eiusmodi resistentia est partim constans, sive, \"ut vocant, in ratione momentorum temporis, & partim „in aliqua ratione itidem velocitatis. „ SCHOLIONA. Experimenta, quibus resistentia fluidorum declaratur, affert Nolletus (Lecons de physique T. 1. pag. 213) nam 1) si pendula duo eiusdem voluminis, & densitatis viribus aequalibus oscillent, unum quidem in vase aqua repleto, alterum in aere, prius illud post quatuor. vel quinque minuta secunda celeritatem omnem deperdet, alterum oscillationes plurimas peraget, nec nisi post tempus sat longum penitus conquiescet. 2) Si machina quaedam ex rotis dentatis composita automatum illorum ad instar quibus ad temporis mensuram vulgo utimur, in vacuo Boyleano collocetur, motus omnium rotarum erit multo liberior, seu vivacior, quam si ea in spatio aere repleto constituta fuisset. 3) Cylindri duo lignei inter binas columnas ita situ horizontali collocentur, ut circa axes suos libere moveri possint, deinde singulis infigantur alae quatuor, seu tabulae ligneae tenues eiusdem voluminis: quodsi cylindri hi vi aequali circa axes suos convertantur, motus eorundem pro varia illarum alarum positione citius, tardiusve sistentur. Si nempe alae unius cylindri ita collocentur, ut earum latitudo sit parallela exi cylindri, in altero vero ita, ut eadem latitudo cum axe angulum rectum efficiat; vi eadem agente, cylinder posterior celerius, ac longiori tempore circa axem conHinc quoque remiges lata remi superficie vertetur. aquam percutiunt, dum eiusdem resistentia ad promovenda navigia opus habent: dum vero remum ex aqua retrahunt, partem eiusdem tenuiorem, & velut acutiorem aquae obvertunt, ut minorem eiusdem resistentiam persentiscant. Patet ex his quoque ratio, cur eadem pulveris pyrii portio globum plumbeum maiori celeritate, & ad majus intervallum propellere possit, quam aequalem massam plumbi, in minuta granula, seu sphaerulas divisi; quod nempe aucto in casu altero volumine, manente licet massa eadem, resistentia medii, aeris videlicet, augeatur.","prev":{"citation":"Physica generalis 235","label":"PROPOSITIO VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/235","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/235"},"next":{"citation":"Physica generalis 237","label":"ARTICVLVS IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/237"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}