{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 244","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 244","ref":"244","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/244","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/244","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/244.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":382,"text":"94 quiquidem a puncto B directione AB, a puncto vero C directione AC: directiones hae, cum sint obliquae, resolvi poterunt in binas alias, nempe directio AB resolvi poterit in directiones AD, AF, directio vero AC in AD. AG; harum binae AF, & AG oppositae, & aequales se destruunt: remanet ergo directio AD ad superficiem sphaerae perpendicularis, ac proinde per sphaerae centrum transiens. Quod si vero figura corporis attrahentis sphaeroidaea fuerit, facile intelligitur, directiones ad superficiem perpendiculares per centrum haud transituras. Quare cum figura telluris perfecte sphaerica haud sit, sequitur corpora gravia in rigore mathematico ad centrum terrae haud tendere, sed ad spatium aliquod hinc, & inde a centro terrae remotum. Quoniam vero diametri telluris parum differunt, sine errore notabili ponuntur corpora gravia ad centrum telluris tendere. SCHOLION I. Cl. Maupertuis causam inquisivit, ob quam inter alias possibiles plurimas leges, quibus corpora in maioribus distantiis posita in se invicem tendere possent, hanc praecipue, quae inversam duplicatam distantiarum rationem sequatur, naturae conditor Deus obtinere in universo hoc voluerit, eamque existimat, in praecedentibus propositionibus contineri. Singularis enim illi legis huius perfectio ea esse videtur, quod in ea integri globi eandem habeant virium legem, quam singulae particulae. Verum haec doctissimi viri animadversio minus arridet P. Boscovich, cuius haec sunt verba: (§. 125), At mihi quidem imprimis nec unquam placuit, nec sane \"placebit unquam in investigatione naturae causarum fi„nalium usus, quas tantummodo ad meditationem quan„dam, contemplationemque usui esse posse arbitror, ubi „leges naturae aliunde innotuerint. Nam nec perfectio\"nes omnes innotescere nobis possunt, qui intimas rerum „naturas nequaquam inspicimus, sed externas tantummodo \"proprietates quasdam agnoscimus, & fines omnes, quos „naturae author potuit sibi proponere, ac proposuit, \"dum mundum conderet, videre, & nosse omnino non \"possumus. Nihil igitur hac de re statuendum, neque rationem sufficientem liberrimae voluntatis divinae investigandam a nobis esse existimamus. Accedit, quod P. Boscovich paragrapho sequente ostendat, hanc legem non modo non esse perfectissimam, verum omnino imperfectam SCHOLION2. Expositae attractionis leges in iis quidem duntaxat corporibus locum habent, quae vel omnino sunt homogenea, vel saltem in aequalibus a centro distantiis eadem gaudent partium densitate; quoniam vero in distributione fortuita punctorum massarum homogeneitas aliqua saltem ad veram proxime accedens obtineri potest, eadem theoremata telluri nostrae, lunae, aliisque corporibus totalibus applicari poterunt. Suis tamen locis phaenomena quaedam indicabimus, quae ex ipso hoc homogeneitatis defectu in variis telluris partibus ortum ducere videntur.","prev":{"citation":"Physica generalis 243","label":"PROPOSITIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/243","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/243"},"next":{"citation":"Physica generalis 245","label":"ARTICVLVS X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/245","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/245"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}