{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 248","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 248","ref":"248","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/248","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/248","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/248.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":211,"text":"Si punctum unicum attrahatur a massa qualibet, in eo puncto vis acceleratrix, sive gravitas eadem erit cum vi motrice sive pondere; erit enim vis acceleratrix ducta in unitatem. 284. Quoniam vero actio haec mutua particularum continua est, patet, motum, sive quietem particularum nullam mutationem in effectus gravitatis inducere. Aget igitur gravitas in corpora quiescentia eodem modo, quo agit in corpora mota. 285. Quod gravitas eadem sit in distantiis illis, in quibus vulgo experimenta capimus, inde habetur, quod discrimen distantiarum, in quibus experimenta ut plurimum instituimus, comparate ad radium terrae, sive ad distantiam corporum gravium a centro terrae fere evanescat. Cum enim supposita dicta attractionis lege particula extra sphaeram collocata attrahatur in ratione inversa duplicata distantiae a centro illius sphaerae, corpora gravia prope superficiem terrae posita in eadem ratione in terram gravitabunt. Quamobrem discrimen distantiarum, in quibus experimenta vulgo capimus, quale est inter partem infimam aedificii cuiusdam, eiusque partem supremam, si cum radio telluris comparetur, ad sensum nullum erit, eadem proinde ad sensum esse poterit corporum gravitas, quamvis attractionis lex in ratione inversa duplicata distantiarum agere dicatur. Quod si vero ad eas a tellure recedatur distantias, in quibus discrimen illud sensibile evadat, tum vero etiam celeritatis decrementum aliquod animadvertetur. Testantur id experimenta capta a doctissimis viris Condaminio, & Bouguero, quorum observationes refert Cl.","prev":{"citation":"Physica generalis 247","label":"PROPOSITIO IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/247","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/247"},"next":{"citation":"Physica generalis 249","label":"PROPOSITIO IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/249","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/249"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}