{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 249-2","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 249-2","ref":"249-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/249-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/249-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/249-2.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":259,"text":"Quod si vero ad eas a tellure recedatur distantias, in quibus discrimen illud sensibile evadat, tum vero etiam celeritatis decrementum aliquod animadvertetur. Testantur id experimenta capta a doctissimis viris Condaminio, & Bouguero, quorum observationes refert Cl. Musschenbroek (§. 336) „ Cl. Condamine in „urbe Quito observavit aliquod pendulum „tempore 24 horarum oscillationes 98740 absolvisse; cum eo ascendit montem Pichinca ad „altitudinem maiorem 750 hexapedarum, in „qua altitudine pendulum pari tempore modo „absolvit 98720 oscillationes: deinde in ripa „fluminis Amazonum in vico Para multum in„fra Quito idem pendulum peregit 98770 „ oscillationes, adeoque gravitas maior est in „locis terrae humilioribus, minor in editio\"ribus. „ SCHOLION. Eodem tamen Clarissimo viro observante decrementum istud gravitatis rationi inversae duplicatae distantiarum haud satis accurate respondet. Cuius rationem hanc reddit „(loc. cit.) Haec aberratio a lege inver„sa quadratorum distantiae potuit oriri tum a figura ter\"rae sphaeroidaea, partim ab observationibus minus ac„curatis, partim quia radius terrae nondum satis bene „determinatus est, aut quia massa terrae non est homoge\"nea, sed hinc inde solidior, alibi propter multas, ma\"gnasque cavitates levior, & porosior, id probantibus \"crebris terrae motibus, qui nostra aetate in universo \"terrarum orbe contigerunt. 286. Quod gravia motu uniformiter accelerato ad terram accedant, tribuendum est actioni gravitatis, quae tanquam vis constans (praec. conpondere agitur, rationem habendam esse & massae, in quam tenditur, & massae, quae tendit. Prioris quidem, quia vis acceleratrix respondet massae, in quam tenditur, posterioris vero, quia vis haec acceleratrix in massam, sive in numerum molecularum tendentium ducenda est. Quare si pondera sint P, & p, erit P: p EmM: Mm, id est, pondera aequabuntur. COR. 2.","prev":{"citation":"Physica generalis 248-2","label":"PROPOSITIO IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/248-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/248-2"},"next":{"citation":"Physica generalis 248-3","label":"PROPOSITIO IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/248-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/248-3"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}