{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 263","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 263","ref":"263","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/263","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/263","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/263.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":172,"text":"Stabilitas vis illius cum stabilitate gravitatis corporum terrestrium optime consentit; velut enim haec corpora gravia, sive ea quiescant, sive moveantur, continuo urget, ita illa lunae cursum quovis momento versus terram inflectit, efficitque, ut ab ea linea recta continenter recedat, iuxta cuius ductum cuiusvis tempusculi initio motus eius dirigebatur. Quod denique ad quantitatem effectus, quem vires illae aequalibus temporibus edunt, pertinet, hanc quoque eandem esse, ita conficimus: referat AER globum terraqueum, cuius centrum sit T, radius AT. Sit a Le portio orbitae lunaris, quae a circulari haud adeo multum differt, cuiusque radius radium telluris sexagies proxime continet; ipsa quoque lunae orbita peripheriam circuli maximi terrestris sexaginta vicibus superabit. Cum vero circulus terrae maximus iuxta recentissimas Gallorum dimensiones complectatur pedes parisinos 123249600, si numerus hic multiplicetur per 60, innotescet peripheria orbitae lunaris, quam cum luna intra 27 dies, 7 horas, & 43 minuta percurrat, magnitudo arcus, quem eadem tempore unius minuti primi describit innotescet, si fiat: uti tempus integrae revolutionis, ad integram orbitam, ita minutum unum primum ad arcum siQuod si arcum eiusmodi bi respondentem.","prev":{"citation":"Physica generalis 262","label":"PROPOSITIO I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/262","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/262"},"next":{"citation":"Physica generalis 264","label":"PROPOSITIO I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/264","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/264"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}