{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 274","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 274","ref":"274","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/274","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/274","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/274.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Verum, quod iam alias diximus, hami isti, uncique ex philosophia saniore iam proscripti sunt. Qua enim ratione fit, ut praegrandes moles unci hi ad terram rapiant? quid est, quod eos ad terram redire compellat, seu unde eorundem uncorum gravitas repetenda est? cur suo in corpora impactu ea sursum non aliquando rapiunt? Accedit, quod huic sententiae ea omnia adversentur, quae contra materiam subtilem in vorticem actam protulimus. SCHOLION 1. Sententiis pluribus recensendis supersedemus, quod eae sint numero plurimae, & ea, quam sibi earum authores nimis liberaliter indulserunt, fingendi libertate admodum variae, ut adeo complures earum vix serio refutari mereantur. Id unum monemus, nihil cum nostra gravitatis sententia commune habere Peripateticos, qui quidem ipsi intrinsecam corporibus gravitatem esse docuerunt. Ex eorum enim mente corpora omnia in superficie terrae posita inditum sibi habent nisum, quo ad terrae centrum tendunt. Verum quid is nisus sit, qui in punctum quoddam imaginarium, quale esse potest terrae centrum, perpetuo tendat, explicari nequit. Cur non est similis nuius puncti in corpora gravia nisus, quae terram quoque ad corpora gravia accedere faciat? mitto plura. SCHOLION a. Nonnulli ex quaestione 21 opticae Newtoni occasionem sumpserunt gravitatis phaenomena explicandi per actionem materiae elasticae a centro versus peripheriam semper densioris. Verum non est, cur huic sententiae refutandae immoremur, cum argumenta superius prolata contra hanc quoque aperte pugnent. SCHOLION 3. P. Bertier Presbyter oratorii systema vorticum recens iterum resuscitavit, reiectisque priorum Cartesianorum hypothesibus rem omnem ita expedit. Docet nimirum vortices tum circa solem, tum circa planetas primarios fluere, quorum celeritas maxima sit prope centrum, inde vero peripheriam versus continenter decrescat. Per eiusmodi porro vortices, & phaenomeni corporum gravium terrestrium, & astrorum motum rectissime exponi existimat. Quoniam porro in eo praecipue versatur, ut astrorum motum ab horum vorticum actione repetat, hanc eius hypothesim, cum de astrorum motu sermo erit, aliquanto accuratius expendemus.","prev":{"citation":"Physica generalis 273","label":"PROPOSITIO I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/273","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/273"},"next":{"citation":"Physica generalis 275","label":"ARTICVLVS XIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/275","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/275"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}