{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 29","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 29","ref":"29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/29.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":219,"text":"Ut manifestius appareat spatium tempo re secundo confectum triplum esse illius, quod tempore primo conficitur: fingamus, vim illam, quae celeritatis incrementa efficit, in fine primi temporis cessare, mobile igitur celeritate in fine primi temporis accepta progredietur motu aequabili, ac promde spatium describet duplum prioris (47); Quod si iam supponamus tempore secundo agere vim illam, ac effectum producere aequalem illi, quem produxit tempore primo, patebit, spatium secundo tempore confectum, prioris triplum esse debere. SCHOLIONS. Mechanici, qui de motu accelerato universim agunt, rationem spatiorum, celeritatum, & temporum per varias linearum coniugationes, quas scalam virium accelerantium appellant, exponunt: quoniam vero nobis propositum est, ea tantum ex mechanicis exponere, quae praecipuum in physicis usum habent, de motu uniformiter accelerato prae aliis agendum esse duximus. SCHOLION 3. Experimentis Galilei, Riccioli, De chales, Newtoni, aliorumque innotuit, corpora gravia in superficie terrae delabentia, motu uniformiter accelerato terri: quaecunque igitur de motu uniformiter accelerato demonstrata sunt, descensui corporum gravium applicari possunt: ea itidem, quae motui uniformiter retardato competunt, corporibus perpendiculariter sursum proiectis convenire censenda sunt; erunt nempe spatia ut quadrata temporum, vel celeritatum: crescent item spatia singulis temporibus confecta, ut numeri impares: grave, quod ex certa altitudine decidit, si mutata directione perpendiculariter attollatur, incipiatque moveri celeritate finali motus accelerati, ad eandem altitudinem ascedere poterit motu uniformiter retardato, ex qua decidit; sin vero motu aequabili elevetur, ad duplam assurget.","prev":{"citation":"Physica generalis 28","label":"ARTICVLVS IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/28"},"next":{"citation":"Physica generalis 30","label":"ARTICVLVS V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/30"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}