{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 315","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 315","ref":"315","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/315","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/315","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/315.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"SCHOLION, Newtonus ut sententiam hanc refutaret, exemplo utitur Cometae anni 1680, qui cum Soli perquam vicinus effectus sit, difflari ab eodem, ac dissipari omnino debuisset, siquidem non aliud, quam exhalationum temere congestarum acervus is fuisset. Quod vero Newtonus addit de gradu caloris, quem is concipere debuisset, & millibus annorum, quibus ei opus fuisset, ut refrigeretur, quoniam suppositionibus diversis nititur, pro coniectura, quam & amplecti, & repudiare liberum cuivis sit, habemus. 341. Cartesius de Cometis elegantem fa-Sententia Cartesi? bulam contexuit. Docet enim Cometas aliquando totidem Soles fuisse, verum luce sua nescio quo fatali casu spoliatos in planetarum censum fuisse redactos; cumque iam vortice proprio careant, a planetarum vicinorum vorticibus abripi, atque per coelorum vasta spatia vagantes, tum nobis conspicuos fieri, cum in vorticis terrestris parte extrema mensium aliquot intervallo iisdem commorari concessum est. Verum haec retulisse, refutasse est. 342. In tanta astronomiae luce novum sySystema P Bertier. stema produxit Cl. Bertier oratorii Presbyter. Duplicis generis Cometas ille distinguit, priores appellat sublunares, alios superlunares. Cometas sublunares vocat globos illos igneos, qui variis in locis conspecti fuere: hos ait cauda lucente instructos, per omnes coelorum regiones fuisse vagatos, motum habuisse iam directum, iam retrogradum, nullaque re a Cometis superlunaribus, quo nomine Cometae illi veniunt, de quibus articulo hoc nobis sermo est, differre, quam minore a tellure distantia. Iam vero sublunares hos Cometas docet esse vortices materiae subtilis; ex quo infert, Cometas quoque superlunares, quorum cum prioribus summa est convenientia, aliud non esse, quam eiusdem materiae subtilis vortices.","prev":{"citation":"Physica generalis 314","label":"ARTICVLVS VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/314","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/314"},"next":{"citation":"Physica generalis 316","label":"ARTICVLVS VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/316","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/316"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}