{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 321","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 321","ref":"321","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/321","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/321","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/321.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":363,"text":"Verum etiam vaporibus in Cometae superficie enatis, partemque nuclei, vel nucleum universum tegentibus, phaenomena haec omnia tribui possunt. Iisdem vaporibus tribuenda etiam est colorum varietas, quae in Cometis notatur. 3) Cometae, postquam inermi oculo videri desinunt, per telescopia itidem astronomica nonnisi uno, alterove die conspiciuntur, quod videtur haudquaquam auctae eorundem distantiae tribuendum, quam intra dies adeo paucos tantopere increscere verisimile haud est. Ostendit vero Cl. de la Lande ex terrae in orbita sua motu provenire posse, ut Cometa tempore admodum brevi per maxima a nobis intervalla remotus fuisse videatur. 4) Defectus phasium etiam in Cometis incusatur, quae tamen in iis notari deberent, si planetarum instar circa solem revolverentur. At vero celeberrimus Cassinus, cum in motus Cometae anni 1744 invigilaret, deprehendit, disci eiusdem a Sole illuminati partem nonnisi dimidiam aspectabilem fuisse, ac proinde phasim Cometae huius similem phasibus planetarum reliquorum detexit. 5) Cometarum numerus videtur esse multo maior, quam vulgo existimetur, quamobrem cum mutua sit corporum omnium actio, si plerique Cometarum respectu Solis una ex parte constituerentur fieri deberet, ut commune gravitatis centrum systematis solaris, atque adeo ipse etiam Sol loco dimoveatur, quo sane turbatio gravissima in universum hoc systema induceretur. Istud vero metuendum haud est, nam massa Solis ingens admodum est, cum qua si massae planetarum omnium cognitorum, atque etiam plurium Cometarum comparentur. sensibilis centri gravitatis mutatio ut inducatur vix est timendum. Accedit ingentem esse Cometarum a Sole distantiam, qua aucta vim gravitatis decrescere constat. Vix autem evenit unquam, ut plures simul Cometae prope perihelium existant. Denique rarae admodum esse possunt Cometarum massae, quod caudae eorum, quas diximus esse vapores ex corpore eorum enatos, comprobare videntur. SCHOLION A. Erant, qui Cometas peractis pluribus revolutionibus in Solem relabi censerent, quo nempe iactura illa, quam Sol emittendo lucem in omnem partem patitur, resarciatur. Verum ex iis, quae de natura lucis in particulari physica dicentur, apparebit metuendum haudquaquam esse, ut massa Solis ob copiam lucis, quam emittit, diminuatur, atque adeo ad similia his massas solaris incrementa minime recurrendum videtur. SCHOLIONS. Illud hic etiam a nonnullis quaeritur, an metuendum a Cometis telluri nostrae damni quidpiam sit. His vero respondemus, timores multorum, qui ex Cometarum caudis effluvia in terram nostram decidere autuQuod vero motum eomant, vanissimos prorsus esse.","prev":{"citation":"Physica generalis 320","label":"ARTICVLVS VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/320","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/320"},"next":{"citation":"Physica generalis 322","label":"ARTICVLVS VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/322","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/322"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}