{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 326","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 326","ref":"326","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/326","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/326","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/326.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":274,"text":"In F Luna rursum cornuta, in G dichotoma, & in H gibbosa videbitur, donec ad A delata pleno iterum orbe refulgeat. SCHOLION. Quae de Lunae phasibus & aspectibus hic allata sunt, planetis quoque primariis applicari possunt. Astronomi aspectus varios planetarum signis quibusdam exprimunt, ita (c) oppositionem, (o) coniunctionem, (D) aspectum quadratum, (A) aspectum trigonum, & de notant. 350. Lunae superficies polita, ac laevigata minime est, talis enim si foret, lucem undequaque haud reflecteret, sed Solis imaginem exiguam admodum instar puncti splendidissime micantis exhiberet. Est ea igitur aspera, partesque habet alias caeteris magis eminentes, alias vero infra reliquas depressas. Et quidem si quis inermi etiam oculo Lunam contempletur varias in eiusdem superficie inaequalitates, quas vulgo maculas dicunt, facile animadvertet; quod si vero eandem tubo astronomico lustret, quasdam disci lunaris partes prae aliis lucidas, candidasque, alias vero obscuras, nigricantisque coloris esse deprehendet. Quaedam praeterea maculae constantes, videntur, aliae vero mutabiles. SCHOLION I. De harum macularum natura variae sunt Physicorum sententiae. Nonnulli maculas illas fuscas, ac nigricantes maria, lacusque esse censent, qui cum reflectendo lumini minus apti sint, fuscum colorem exhibeant; hos refutare conatur Cl. Iusti, docetque, aquarum superficiem reflectendo lumini perquam aptam esse, quamobrem potius maculas illas splendentes pro maribus, lacubusque haberi vult. Quod quidem maculas illas fuscas a ttinet, recentiores Astronomi eas pro maribus habendas non esse, ex eo quoque arguunt, quod exquisitis telescopiis inspectae innumeris veluti cavernis introrsum hiantibus constare videantur, quod cum aequabili marium superficie conciliari aegre admodum potest. Alii universim in Luna maria, lacusve esse non posse certissimum habent: ex his enim nubes, nebulasque progigni necesse foret, quae nunc has, nunc illas Lunae regiones obtegerent, visuique nostro eriperent, quod a nullo Astronomorum observatum hactenus legimus.","prev":{"citation":"Physica generalis 325-2","label":"SYSTEMA IOVIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/325-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/325-2"},"next":{"citation":"Physica generalis 327","label":"SYSTEMA IOVIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/327","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/327"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}