{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 333","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 333","ref":"333","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/333","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/333","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/333.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":357,"text":"Illud igitur hic quoque notari meretur, conatus eorum, qui comprobare nituntur, lucidum illum annulum a Newtoniana diffractione radiorum solarium provenire non posse, irritos esse, quandoquidem ut Scholio praecedente retulimus, effectus inflexionis radiorum prorsus diversus est ab eo, quem diffractio illa producere deberet. SCHOLION 3. Minoris momenti sunt, quae Wolsius, aliique ad lunaris atmosphaerae existentiam adstruendam congesserunt. Cassinus enim, quem Wolsius citat, in Monum. Acad. Paris. ad annum 1706 haec habet: „Nos „saepe observavimus eclipses Saturni, & Iovis, ac satel\"litum, & aliquarum stellarum fixarum per Lunam, quin „ potuerimus observare ullam mutationem in his astris in „ eorum immersione. Sed in nonnullis aliis observationi„bus visum est nobis, stellam oblongari paullulum, dum „se absconderet. Ex his enim Cassini verbis recte arguitur, phaenomenon illud perquam incertum, atque inconstans esse, quod tamen posita atmosphaera lunari in quibusvis fixarum, planetarumve occultationibus notari deberet. De la Hirius eodem anno de hoc argumento ita scribit: „ Nos cognovimus, in pluribus occursibus, & \"coniunctionibus planetarum cum Luna ipsam non habe„re circa se ullam atmosphaeram sensibilem, quoniam „haec corpora non patiebantur ullam refractionem, dum „accederent, sed nec dum contingerent. Et anno 1715. „Nos idcirco, inquit, magnum observationum numerum \" congessimus, sed nunquam quidquam invenimus, quod „ possit efficere, ut suspicemur adesse circa Lunae corpus „materiam ab aethere diversam. Observatio Kirchii, quam Wolsius adducit, parum probat, in ea enim discus Veneris dicitur fuisse fere ellipticus; accedit, quod eandem Veneris occultationem Rostius Norimbergae observaverit, nihilque eiusmodi animadverterit, quamvis tubo, ut ipse profitetur, admodum exquisito usus fuerit. Eandem hanc Kirchii observationem suspectam habet Boscovichius, docetque mutationes eiusmodi tum a vitris telescopiorum, tum ab atmosphaera solari, & terrestri oriri posse. Similibus causis tribuendum videtur, quod stellae, & planetae, dum a Luna occultantur, lumen valde tremulum exhibeant. SCHOLION 4. Patroni atmosphaerae lunaris illud quoque obiiciunt, Clarissimos de Louville, & de Lisle, cum anno 171528 Iulii occultationem Veneris observarent, notasse, splendorem Veneris Lunae appropinquantis subito zed by Google Dig bito diminutum, limbumque eiusdem Lunae propiorem rubro, alterum caeruleo colore tinctum fuisse. His vero reponi potest, eandem Veneris occultationem a tribus aliis celeberrimis Astronomis Malezieu, Cassino, & Maraldo observatam fuisse, eosque, cum in idem colorum phaenomenon intenti essent, diversis telescopiis adhibitis nihil uspiam de coloribus tam in immersione, quam emersione planetae conspexisse.","prev":{"citation":"Physica generalis 332","label":"SYSTEMA IOVIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/332","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/332"},"next":{"citation":"Physica generalis 334","label":"SYSTEMA IOVIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/334","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/334"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}