{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 343-2","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 343-2","ref":"343-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/343-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/343-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/343-2.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":173,"text":"APCEZAP– ACP: iam vero mensura anguli ZAP est arcus Zn (cum enim semidiameter telluris AC ad distantiam superficiei sphaerae coelestis rationem sensibilem nullam habeat, idem est, ac si linea AP duceretur ex centro) anguli vero ACP mensura est arcus Zm, itaque angulum APC, qui est priorum differentia, mensurat quoque arcus mn, qui est aequalis Zm— Zn, eamque ob causam angulus quoque APC parallaxis syderis vocatur. COR. 3. Erit quoque angulus ZCP distantia vera syderis a Zenith, angulus vero ZAP distantia apparens. ex quo perspicuum sit, parallaxim minuere syderum altitudinem, eaque in plano verticali deprimere. COR. 4. Quo maior est distantia syderis a terra, eo minor est eiusdem parallaxis. Quo maiores enim sunt lineae AP, & CP, eo minorem rationem ad eas habet linea AC, eoque minor evadit angulus APC. Quamobrem si tanta evadat syderis distantia, ut linea AC ad AP, & CP nullam amplius rationem sensibilem habeat, angulus APC, ac proinde etiam arcus mu eius mensura evanescunt. COR. 5. Quoniam igitur in stellis fixis parallaxis sensibilis nulla animadvertitur, patet earum distantiam prorsus enormem esse debere.","prev":{"citation":"Physica generalis 343","label":"ARTICVLVS X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/343","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/343"},"next":{"citation":"Physica generalis 344","label":"APCEZAP–","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/344","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/344"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}