{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 346","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 346","ref":"346","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/346","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/346","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/346.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"proxime indigere, ut ex Sole ad terram in media a Sole distantia positam pertingat. Ex quo illud insuper eruitur, celeritatem lucis esse 10313 vicibus maiorem celeritate media terrae. COR. 2. Quod si linea CD ad lineam AB sensibilem rationem nullam habeat, nulla quoque sensibilis aberratio futura est. Quoniam igitur celeritas, qua terra circa axem suum revolvitur, nonnisi pars — celeritatis est, qua terra in orbe annuo defertur, aberrationem sensibilem parere nequit. SCHOLIONI. Hac aberratione fieri debere, ut stella in ipso eclipticae polo posita circulum, existens vero in eclipticae plano lineam rectam, extra illud vero ellipsim describere videatur, eleganter ostendit CI. de la Lande Astronomiae L. 17. SHOLION 2. Aberrationem hanc syderum detexit Bradleyus Astronomus Anglus. Occasionem vero praebuit disquisitio in parallaxim annuam fixarum. Cum enim Cl. Flamstaedius tum ex Hockii, tum ex suis observationibus fixarum annuam parallaxim erui posse contendisset, cel. Molineux Irlandus sectore astronomico eum in finem a summo Angliae artifice Grahamo elaborato fixarum per meridianum transeuntium a puncto verticali, sive Zenith distantiam mensurare aggressus est, ex cuius observationibus cum nihil certi erui posse videret Cl. Bradlevus, eundem ipse laborem suscepit, moxque apparentes quosdam fixarum motus deprehendit, qui tamen illis motibus, quos annua parallaxis efficere poterat, plurimum adversarentur. Itaque de singularis phaenomeni causa sollicitus illud primo nutationi axis terrestris (quam inferius exponemus) tribuendum censuit, verum repetitis observationibus aliam phaenomeni causam subesse intellexit. Postquam ergo felici fato eo delatus est, ut a motu terrae annuo, & luminis successiva propagatione aberrationem hanc ortum ducere censeret, tantum inter calculos, & observationes consensum reperit, ut discrimen unica tantum vice ad 211 ascenderit; ut adeo ab astronomis omnibus aberrationis huius causa certissima annuus ille terrae motus, & successiva luminis propagatio habeatur. SCHOLION 3. Ex ipsa hac syderum aberratione vicissim legitime infertur, terram in orbe annuo deferri, lumenque successive propagari, ARDe Mundi systemate. Cystema mundi vocatur certa quaedam Quid systema muncorporum totalium, quorum colledi?","prev":{"citation":"Physica generalis 345","label":"APCEZAP–","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/345","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/345"},"next":{"citation":"Physica generalis 347","label":"APCEZAP–","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/347","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/347"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}