{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 354","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 354","ref":"354","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/354","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/354","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/354.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":160,"text":"Secundum argumentum a regulis Kepleri ducitur, quae non in alio, quam hoc systemate locum habent, has porro iam superius (128) exposuimus, iterumque sectione sequenti uberius declarabimus. Tertium, idque gravissimum momentum aberratio syderum (373) suppeditat; phaenomena enim aberrationis huius certa sunt, & si revera terra movetur, haud aliis sane legibus subiacent, quam quae immediate ex terrae motu periodico, & successiva luminis propagatione fluunt. Deinde in systemate terrae quiescentis nihil ostendi potest, quin nec videtur quidpiam verisimile fingi posse, quod tam accurate his phaenomenis satisfaciat. Quarto denique causa physica motus astrorum ex mutua corporum omnium in se invicem actione petita cum hoc systemate mirum quantum conspirat, dum contra systematis terrae quiescentis Patroni ad intelligentias sive supernas potestates confugere necessum habent, quorum ministerio iningentes illi globi spiras varium in modum contortas describant. SCHOLIONI. Contra systema terrae motae 77 argumenta congessit P. Riccioli, non adnumeratis illis, quae ex sacrarum literarum authoritate depromsit, ex eo posteriores scriptores fere excerpsere, quidquid in eorum libris systemati huic adversans reperitur.","prev":{"citation":"Physica generalis 353","label":"APCEZAP–","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/353","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/353"},"next":{"citation":"Physica generalis 355","label":"APCEZAP–","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/355","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/355"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}