{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 358","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 358","ref":"358","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/358","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/358","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/358.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":188,"text":"Duo namque in eo veluti centra motuum corporum coelestium ponuntur: Terra nimirum, quae sit centrum motus Lunae, Solisque, deinde Sol, qui reliquorum planetarum centrum habetur, quod tamen ipsum simplicitati naturae minus convenit. Deinde planetarum stationes, retrogradationesque in hoc systemate per spiras varias, in quas planetarum orbitae dividuntur, explicantur, quae res & implexa admodum est, & a physicis motuum causis perquam aliena. Denique tabulae astronomicae principiis huius systematis innixae observationibus minus respondent, irritosque omnes conatus suos fuisse ipse profitetur P. Riccioli, quos ad conciliandum systema hoc cum motibus corporum coelestium, quales ex astronomorum observationibus eruuntur, impenderat. SCHOLION 4. P. Boscovich (Dissert. de aestu maris quietem terrae cum ipso copernicano systemate conciliari posse existimat, si nimirum concipiatur spatium absolutum, cui motus illi omnes directione opposita tribuantur, qui in systemate Copernici telluri inesse dicuntur; tunc enim futurum existimat, ut licet terra absolute quiescat, eaque sit corporum coelestium dispositio, qualem systema illud deposcit, apparentes tamen omnes motus ita se prorsus habeant, uti in terrae motae systemate habere sese debent. Verum spatii absoluti obscura admodum est notio, motusque spatio huic tributi hypothesis sunt ad libitum efficta, qualis in vera physica locum habere nullum omnino debet.","prev":{"citation":"Physica generalis 357","label":"APCEZAP–","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/357","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/357"},"next":{"citation":"Physica generalis 358-2","label":"SECTIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/358-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/358-2"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}