{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 363","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 363","ref":"363","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/363","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/363","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/363.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"Posito itaque Sole in foco S* ellipseos PMAN, ex observationibus dimensiones huius ellipseos deducendae sunt, videndumque, an omnes inter se congruant. Patet autem imo axem maiorem AP huius ellipseos debere esse aequalem summae distantiarum aphelii SA, & perihelii SP: quod si ergo centro S describatur circulus TNM, cuius area areae ellipseos aequalis sit, axis maior AP iuxta calculum paullo ante adductum debet esse partium 2022. 552, qualium partium radius SN 1000 continet. 2do Cum area circuli ponatur aequalis areae ellipticae: diameter eius debet esse media proportionalis inter axes ellipseos (elem. 898), ex quo reperitur axis minor ellipseos Bb partium 1977. 699; & parameter Kk, quae (elem. 817.) est tertia proportionalis ad AP, & Bb partium 1933, 84. His positis, si orbita v. g. Mercurii sit elliptica, sequitur, quod, dum tribus signis, sive 90 gradibus utrinque a linea apsidum distat, eius distantiae a Sole SK, & Sk inter se aequales sint, & simul sumptae aequentur (elem. 801.) parametro axis maioris. Haec porro omnia in orbita Mercurii ita se habere, ex observationibus ostendit Cl. la Caille, ex quo haec omnia excerpsimus, indeque concludit, per observationes licere omnia puncta A, P, M, N, K, E, R, F in ellipsi collocare, in cuius foco S Sol existat. Quod si igitur aliorum quoque planetarum loca varia in orbitis suis simili modo astronomus examinaverit, illud tandem tuto concludet, omnes planetas primarios moveri in ellipsibus, quarum focum communem Sol occupat. COR.","prev":{"citation":"Physica generalis 362","label":"SECTIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/362","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/362"},"next":{"citation":"Physica generalis 364","label":"SECTIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/364","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/364"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}