{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 364","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 364","ref":"364","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/364","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/364","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/364.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Quod de planetis primariis respectu Solis, idem de secundariis respectu primariorum ostendi potest. SCHOLIONI. Ut Tyrones intelligant, qua via ratio liFig. 116 nearum SN. PS. AS inveniatur, recolendum est, quod in mechanica (129) demonstravimus, celeritatem corporis circa punctum aliquod revoluti esse inverse ut perpendiculum e centro virium demissum: quod si igitur celeritas maxima planetae in puncto P, minima in puncto A, me dia in puncto N ex observationibus innotescat, linearum dictarum, quae sunt ipsa illa perpendicula ex centro virium demissa, ratio inde quoque erui facile poterit. SCHOLION 2. Planetas non in circulis, sed in ellipsibus deferri primus docuit Keplerus. Cum enim primo planetas in circulis moveri posuisset, repetitis 70 vicibus calculis, figuram orbitarum circularem observationibus non respondere, dolens, & tam immensi laboris pertaesus animadvertit. Cum vero deinde advertisset, distantiam mediam SN minorem esse, quam sit semisumma rectarum SP, SA, curvam, quam planetae describunt, in punctis N, & M magis compressam esse debere intellexit, quam versus A, & P, qualem curvaturam ellipsi melius, quam circulo convenire facile patuit. In celebri igitur opere de stella Martis C. 44. haec memoriae prodidit: Itaque plane hoc est, orbita planetae non est ciraculus, sed ingrediens ad latera utraque paulatim, ite\"rumque ad circuli amplitudinem in perigaeo exiens, \"huiusmodi figuram itineris ovalem appellant. Keplerum porro hanc orbitarum figuram nonnisi post longissimos, taediique plenos labores eruisse ex illis colligitur, quae alio in loco (oper. cit. c. 20) refert: primus meus \"error fuit viam planetae perfectum esse circulum, tanto „nocentior temporis fur, quanto erat ab authoritate \" omnium philosophorum instructior, & metaphysicae in \"speciem convenientior. SCHOLION 3. Cl. Saint Ignon in Physica anno 1763 Parisiiis edita docet quidem, doctos quosdam viros in eo modo elaborare, ut ostendant, planetarum orbitas ellipticas haud esse, propediemque eorum sententiam divulgandam; sed vereor, ut longae morae, quam in expectanda sententiae huius divulgatione insumet, hic tandem ipse author pertaesus fiat. 383. Hae planetarum orbitae varias habent ad eclipticam, seu orbitam terrae inclinationes varias item excentricitates, variamque axium maiorum ad minores rationem. SCHOLION. Inclinationem orbitarum ad planum eclipticae tabella N. 318. adiecta, excentricitatem vero tabella, quae N. 367 subnexa est, exhibet.","prev":{"citation":"Physica generalis 363","label":"SECTIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/363","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/363"},"next":{"citation":"Physica generalis 365","label":"SECTIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/365","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/365"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}