{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 366","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 366","ref":"366","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/366","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/366","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/366.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Cum enim is advertisset, distantiam Iovis a Sole distantiam terrae ab eodem 5 vicibus superare, eiusque peripheriam 5 item vicibus maiorem esse peripheria terrae, Iovem vero tempore ad orbitam suam percurrendam indigere, quod duodecuplum sit temporis periodici telluris, in causam huius tarditatis, qua Iupiter in orbita sua incederet, inquisivit, ac imo quidem distantias 6 planetarum primariorum comparabat 6 corporibus regularibus, cubo, tetraedro, octoaedro, dodecaedro, & icosaedro deinde tonis harmonicis, quos corpora sonora edunt, in qua comparatione cum nihil deprehenderet, quod votis suis faceret satis, s Martii 1618 primum de comparandis numerorum horum variis potentiis cogitare coepit, qua in re cum primum successum minus laetum haberet laborem omnem abiecit, quem vero cum 15 Maii iterum resumpsisset, tantum consensum inter cubos distantiarum, & quadrata temporum periodicorum reperit, ut suis vix ipse sensibus fideret: ait certe (harmonices L. V. p. 189), tanta conspiratione, & laboris mei „septendecennalis in observationibus Braheanis, & medi\"tationibus huius in unum conspirantium, ut somniare \"me, & praesumere quaesitum inter principia primo cre\"derem. 386. Planetae inter eadem sphaerae coelestis puncta longiore tempore haerent, sive aphelia eorundem eandem coeli plagam, aut eandem stellam fixam longiore tempore respiciunt. Attamen post plurimorum annorum decursum quaedam in ipsis apheliorum locis mutatio notatur, quam tabella superius (367) allata indicat. 387. Axes eorundem situ semper proxime parallelo progrediuntur. 388. Planetae praeter motum proprium in orbita circa suos quoque axes convertuntur, quod in Terra, Venere, Luna, Marte, love ex macularum, quae in eorum superficie notantur, motu colligitur; in Saturno ob distantiam nimiam, in Mercurio vero ob nimiam Solis viciniam adverti nequit, ex analogia tamen caeterorum planetarum iure arguitur. 389. In motu Lunae quamplurimae notantur irregularitates, quae cum stabilitis principiis componi posse minime videntur. 390. Stellae fixae pariter motus varios habent, quorum ratio ex mutua corporum omnium in se invicem actione reddi haud posse videtur.","prev":{"citation":"Physica generalis 365","label":"SECTIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/365","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/365"},"next":{"citation":"Physica generalis 367","label":"ARTICVLVS II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/367","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/367"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}