{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 376","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 376","ref":"376","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/376","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/376","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/376.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":194,"text":"Ex eadem mutua planetarum in se invicem actione in eorum quoque nodis, sive punctis, in quibus eclipticam secant, mutatio quaedam efficitur, quae cum in Luna maxime sensibilis sit, de ea inferius, ubi theoriam Lunae exponemus, pluribus agemus. 396. Quod planetae, dum in orbitis suis feruntur, axium suorum situm parallelum conservent, mirum nulli videri debet. Nulla enim iisdem vis inest, praeter motum proiectilem, & vim gravitatis, quarum virium effectus per omnes planetarum partes aequabiliter distribuitur, ac proinde celeritatem maiorem in uno axis extremo haud producere valet, quam in altero, quod ipsum ad parallelismum axis conservandum sufficit. 397. Motus rotationis, quem planetis inpartim constat, partim ex aliorum analoesse gia arguitur, causa sui conservatrice opus non habet; si enim sphaera in medio non resistente circa axem suum converti incipiat, is motus tamdiu persistet, quamdiu obstaculum aberit, quo is exstinguatur. Velut enim corpus ad motum rectilineum determinatum vi propria motrice (168 Schol. 4.) in illa linea recta moveri pergit, donec ad mutandam sive directionem, sive celeritatem a causa qualibet determinetur; ita pariter a causa quacunque determinatum, ut motu vertiginis circa axem revolvatur, motum hunc perpetuo retinebit, nisi causa quaepiam illud ad motus huius sive directionem, sive celeritatem mutandam determinet.","prev":{"citation":"Physica generalis 375.5","label":"ARTICVLVS II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/375.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/375.5"},"next":{"citation":"Physica generalis 377","label":"ARTICVLVS II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/377","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/377"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}