{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 381","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 381","ref":"381","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/381","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/381","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/381.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"PROSi Luna in puncto quolibet inter Syzygias & 549 44′ intercepto existat, eius in terram gravitas actione Solis minuitur: in puncto vero illo, gradu nempe 54, 44′ non mutata persistit, inde ad quadraturas augetur. 400. Existat Luna in quolibet orbitae suae puncto B inter coniunctionem C, & 540444 intercepto, attrahetur a Sole directione BS fortius, quam terra; quod si igitur linea TS exprimat vim, qua terra a Sole attrahitur, linea BS minor, quam TS, vim, qua Luna in B a Sole attrahitur, exprimere haud poterit; producatur itaque BS in D, donec sit BD: TSZTSa: BSa, habebitur linea BD, actionem Solis in Lunam exhibens. Fiat deinde parallelogrammum BRDF, cuius latus BF, atque adeo etiam RD sit aequale, & parallelum lineae TS. Tum vero patebit, lineam BD actionem Solis in Lunam referentem in duas BR, & BF resolvi posse: harum posterior aequalis, & parallela lineae TS vim Solis in terram repraesentanti nullam in Lunae motum turbationem inducet, prior vero BR vis perturbatrix ab Astronomis dicitur. Haec porro cum & ipsa obliqua sit, ex duabus veluti BM, & BN composita intelligi potest, quarum prior BM cum Lunam spectata ea, quam habet directione a terra velut abducere conetur, eiusdem gravitatem in terram minuet. Quod Google Quod si pro quolibet puncto inter C & figura similis construatur, apparebit, lineam BM, quae maxima est in puncto C perpetuo minui inque ipso puncto a, sive gradu 54. 44 omnino evanescere, quo illud indicatur, gravitatem Lunae in terram in puncto hoc immutatam persistere.","prev":{"citation":"Physica generalis 380","label":"ARTICVLVS III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/380","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/380"},"next":{"citation":"Physica generalis 382","label":"ARTICVLVS III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/382","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/382"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}