{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 383","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 383","ref":"383","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/383","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/383","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/383.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"Facta enim in figura citata resolutione vis perturbatricis BR in BM, & BN patet, vim BN directioni Lunae ex C versus P, aut ex O versus L progredientis opponi, eandem vero cum directione Lunae conspirare, dum ea ex P versus O, aut ex L versus C movetur; in primo igitur casu celeritatem eiusdem minuat, in altero vero augeat est necesse. COR. Minima igitur Lunae celeritas est circa quadraturas, maxima circa Syzygias. SCHOLION. In institutionibus astronomicis la Caillii, aliorumque demonstratur, quantitatem, qua velocitas Lunae decrescit, dum a Syzygiis ad quadraturas tendit, vel qua augetur, dum a quadraturis ad Syzygias movetur, crescere a Syzygia usque ad vicinum octantem (id est, ad punctum inter quadraturas, & Syzygias medium) & ab hoc usque ad quadraturam proximam decrescere: quo non obstante absolutum celeritatis decrementum maximum esse debet prope quadraturas, ut & maximum incrementum prope Syzygias; nam licet vis BN in octantibus maxima, post eosdem minuatur, eius tamen actio non cessat, ac promde effectus, quem ea producit, post octantes additus illi, quem ante octantes edidit, absolutam effectus summam, sive absolutum celeritatis decrementum prope quadraturas maximum, uti etiam maximum prope Syzygias eiusdem incrementum efficit. SCHOLION, Eadem incrementi huius, decrementique quantitas demonstratur semper esse, ut sinus duplae distantiae Lunae a Syzygiis. PROVariatio vis centralis Lunae in terram nititur eius orbitam planiorem reddere circa Syxygas, & magis curvam circa quadraturas ita, ut orbita Lunae, si ab initio circularis fuit, debuerit in ovalem sive ellipticam mutari, in qua axis maior est in linea quadraturarum, aexis minor in linea Syzygiarum, & in centro tellus. 402.","prev":{"citation":"Physica generalis 382","label":"ARTICVLVS III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/382","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/382"},"next":{"citation":"Physica generalis 384","label":"ARTICVLVS III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/384","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/384"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}