{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 384","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 384","ref":"384","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/384","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/384","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/384.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":154,"text":"Curvedo enim orbitae tanto maior esse debet, quo maior est vis centripeta, & quo longiore tempore ea agit: constat vero, vim centripetam Lunae in terram actione Solis prope quadraturas augeri (400), Lunamque ob diminutam ibidem celeritatem (401. Corol.) longiori tempore in hac orbitae suae parte versari, itaque a tangente rectilinea magis retrahatur est necesse, quo facto orbita eiusdem ea prorsus ratione inflectetur, ut complanetur circa Syzygias, circa quadraturas vero incurvetur. SCHOLION. Neque illud quempiam hic morari debet, quod ob imminutam in Syzygiis Lunae in terram gravitatem eiusdem a tellure distantia augeatur, quod cum ea, quam diximus, orbitae circa Syzygias complanatione minus cohaerere videtur. Illud enim decrementum gravitatis in Syzygiis coniunctum etiam est cum eiusdem augmento in quadraturis, cuius effectus inflexio illa orbitae lunaris est, quem illa gravitatis diminutio diminuere quidem, at vero tollere omnino haud potest. In Syzygiis, & quadraturis radius Lunae vector describit areas temporibus proportionales, idem vero in aliis orbitae lunaris punctis haud notatur.","prev":{"citation":"Physica generalis 383","label":"ARTICVLVS III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/383","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/383"},"next":{"citation":"Physica generalis 385","label":"ARTICVLVS III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/385","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/385"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}