{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 385","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 385","ref":"385","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/385","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/385","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/385.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"403. In Syzygiis enim, & quadraturis vis perturbatrix Lunae cum radio eiusdem vectore coincidit, ac proinde directionem diversam ab ea, qua in terrae centrum tendit, Lunae haud imprimit. Constat vero areas temporibus proportionales describi posse, sive crescat, sive minuatur vis centripeta, modo vis nulla accedat, mobile directione a virium centralium directione diversa sollicitans. In aliis vero quibus vis orbitae punctis vis perturbatrix Lunae cum directione vis centripetae angulum constituit, quare vis inde composita vel ultra, vel citra terrae centrum cadit; apices ergo triangulorum, in quae minimae orbitae portiones resolvuntur, in eodem puncto haud uniuntur, ea proinde aequalia haud sunt, verum modo maiora, modo minora, ac proinde temporibus minime respondentia. SCHOLION. Quas hactenus in orbita Lunae circulari ex inaequalitate actionis solaris oriri diximus turbationes eae omnes locum etiam habent, si Lunae orbita concipiatur esse ellipsis, cuius focum terra occupat: debent nempe arcus elliptici ipsi etiam magis convexi fieri in quadraturis, minus in Syzygiis, ac proinde Luna in priore casu magis, in posteriore minus a terra recedat, est necesse. Quoniam vero actione Solis vim Lunae centripetam modo augeri, modo minui ostendimus, illud insuper patet, gravitatem Lunae in terram rationem inversam duplicatam distantiarum accurate non sequi, atque adeo ellipsim regularem, in cuius foco terra existat (140), describere haud posse. Huic distantiarum discrimini si addatur orbitarum Lunae, terraeque excentricitas, & inclinatio plani orbitae lunaris ad planum eclipticae, aliae quinque in motum Lunae inaequalitates inducentur, quas totidem propositionibus perstringemus.","prev":{"citation":"Physica generalis 384","label":"ARTICVLVS III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/384","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/384"},"next":{"citation":"Physica generalis 386","label":"PROPOSITIO VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/386","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/386"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}