{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 396","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 396","ref":"396","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/396","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/396","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/396.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"3) Vi annulum eundem versus solem impellente. COR. 2. Retrogressionis huius causa tum solis, tum lunae actioni tribuenda est, cum planum aequatoris terrestris non modo ad planum eclipticae, verum etiam ad planum orbitae lunaris inclinatum sit, ita tamen, ut maior sit efficacia lunae, quam solis, id quod minori eius dem a terra distantiae tribuendum est, ad quam scilicet semidiameter aequatoris multo maiorem rationem habet. quam ad distantiam solis, quamvis massa eiusdem massam lunae plurimum superet. SCHOLION. Newtonus ex principiis gravitatis universalis definivit efficaciam solis, lunaeque, ad eam aequinoctiorum praecessionem efficiendam, ostenditque actione solis anno quolibet regressionem effici 94′ 7lll 20lll, actione lunae vero 40′, 52141. 521114, atque adeo universim 50′ olt1, 121lll quod astronomicis observationibus admodum consentaneum est. COR. 3. Quantitas praecessionis a gravitate annuli illius in terram, & attractione solis proveniens eadem est in singulis terrae revolutionibus, cum ob eandem proxime eclipticae, in qua sol existit, ad aequatorem inclinationem vis motum illum retrogradum punctorum aequino ctialium efficiens similis vi BC1 eadem constanter maneat. COR 4. Quantitas praecessionis a luna proveniens ob causam oppositam, nimirum ob continuam, eamque perquam notabilem mutationem inclinationis orbitae lunaris ad planum eclipticae varia itidem, atque adeo mutabilis est. SCHOLION I. Quaeret hic aliquis, quam ob causam fiat, ut, cum actio solis nodos lunae periodum integram intra annos circiter 19 absolvere faciat, solis, lunaeque coniunctae actiones retrogressionem adeo lentam efficiant. Respondeo, quatuor esse causas, quae solis, lunaeque coniunctas vires minus efficaces reddunt, quas Mac-Laurin dibzy G Google rin in expositione Physicae Newtonianae, Cl. item Sigorgne in institutionibus Nevtonianis prodidere.","prev":{"citation":"Physica generalis 395","label":"ARTICVLVS IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/395","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/395"},"next":{"citation":"Physica generalis 397","label":"ARTICVLVS IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/397","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/397"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}