{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 4","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 4","ref":"4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/4.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"Quod si iam ad animum vocemus organa eiusmodi sensoria, nonnisi quinque esse, eademque admodum imperfecta, quae ab obiectis externis nonnisi sub certis conditionibus affici ita possint, ut in anima obiecti ideam excitent, facile intelligemus, pauca admodum de corporea natura nobis adhuc innotuisse. SCHOLION. Quod si quis unius, aut plurium sensuum usu careat, is eorum obiectorum, quae ad hos sensus re feruntur, nullam unquam animo ideam efformare poterit. Ita a nativitate coeci, lucis, & colorum nullam omnino ideam habere deprehenduntur. Ex quo illud confirmatur quas de rebus corporeis habemus animo conceptas ideas, nonnisi sensuum ministerio haustas fuisse. 4. Quodsi iam animum ad ea advertamus, quae in corporibus, quatenus ea sensibus nostris substant, notantur; facile intelligemus, alia esse, quae in corporibus universis, omnique tempore, alia vero, quae nonnisi in particularibus quibusdam corporibus, aut certe non omni tempore deprehenduntur. Priora liceat attributa, posteriora qualitates dicere. 5. Attributa eiusmodi quatuor praecipue notantur: imo. Soliditas, seu impenetrabilitas. 2do. Extensio. 3tio. Divisibilitas. 410. Mobilitas. SCHOLION. Sunt quidem & alia, uti vis inertiae, vis atrractiva, &c. quae tamen quoniam a nonullis in dubium vocantur, consulto hic praetermisimus. 6. Corpus ergo dicemus substantiam solidam, extensam, divisibilem, mobilem. Hac quippe notione prolata, quisque in notitiam corporis deveniet, quod unum hic intendimus. SCHOLION. Essentias rerum intimas penitus ignoramus: qui proinde iis investigandis immorantur, operam ludunt. Quamobrem quaestiones olim hic agitari solitas, de essentia metaphysica corporis, de primo attributo, ex quo caetera omnia dimanant, tanquam vanas, inutilesque missas facimus.","prev":{"citation":"Physica generalis 3","label":"PARS I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/3"},"next":{"citation":"Physica generalis 5","label":"ARTICVLVS II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/5"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}