{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 402","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 402","ref":"402","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/402","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/402","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/402.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":168,"text":"PROPOSITIO II. Utiamsi existentia horum vorticum concedatur illi tamen explicandis motus astrorum phaenomenis minime sufficiunt. 419. Nam 1) constat, planetas soli proximos maxima celeritate revolvi, deberet igitur solaris vorticis stratum, quod soli proximum est, maxima item celeritate gaudere; cum vero converti circa solem non possit, quin stratum proxime adsitum contingat, partem celeritatis suae eidem utique communicabit, celeritas igitur eiusdem sensim decrescat est necesse, donec aequaliter per universum solarem vorticem diffundatur, quo fieret, ut ipsa Mercurii, Veneris, aliorumque planetarum celeritas sensim languescat, & ipsa tandem etiam ad aequilibrium veluti redigatur. 2) Planetae neque in eodem plano omnes moventur, neque eadem orbitarum excentricitate gaudent, eorum aphelia idem coeli punctum haud respiciunt, quod certe fieri deberet, si ab uno communi vortice simul omnes abriperentur. Quis enim in vortice eiusmodi strata plura sub diversis angulis inclinata alibi magis, minus alibi compressa, densiora in uno, rariora in alio loco fingere ausit, quae hunc perpetuo situm, positonemque tueantur. 3) Notatur in planetis motus apheliorum, variaeque orbitarum turbationes, quae cum uniformi solaris vorticis fluxu minime cohaerent.","prev":{"citation":"Physica generalis 401","label":"ARTICVLVS V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/401","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/401"},"next":{"citation":"Physica generalis 403","label":"PROPOSITIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/403","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/403"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}