{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 403","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 403","ref":"403","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/403","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/403","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/403.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"4) Planetae circa axem proprium rotantur, habent item eorum aliqui satellites, qui circa eos convertuntur quem in finem aliis iterum vorticibus intra solarem vorticem demersis opus est, quibus is rotationis motus, satellitumque revolutio tribuatur, hos vero a potentissimo solari vortice abripi, & in unum confundi oporteret. SCHOLION. Cl. Bertier (Principes Physiques a Paris 1764) systema vorticum apud ipsos Gallos iam fere antiquatum, viribus omnibus propugnandum suscepit. Principium eius universale, cui totum systema suum superstruit, illud est: Oportet ex cognitis ad incognita argumentum ducere, neque propterea reiicere systema aliquod, quod multa in eo occurrant, quae cum obscuritate Quod quidem princialiqua coniuncta esse videntur. pium lubentes admittimus, quamvis haud appareat, qua ratione coelestibus illis torrentibus applicari possit. Cl. Bertier ita arguit: vortices illi corpus fluidissimum sunt, quod circa solem, aliave corpora coelestia in circulum revolvitur, ea igitur, quae in fluidis terrestribus, corporibusque, quae his innatant, deprehendimus, coelesti quoque illi fluido convenire censenda sunt. Hinc totus in eo est, ut fluviorum cursum, corporumque iis innatantium, aut ab iis abreptorum motum, variasque directiones in examen vocet, quaeque in his notantur, planetis quoque, qui coelestibus illis fluviis innatant, convenire doceat. At vero id non recte fieri censemus: nam 1) Fluvii, qui in superficie telluris notantur, materia conconstant ad sensum vix elastica, quae nullis adhuc virbus comprimi se est passa, coelestes vero illi fluvii ex materia summe elastica, quaeque vi qualibet exigua comprimi sese sinat, componuntur.","prev":{"citation":"Physica generalis 402","label":"PROPOSITIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/402","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/402"},"next":{"citation":"Physica generalis 404","label":"PROPOSITIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/404","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/404"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}