{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 414","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 414","ref":"414","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/414","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/414","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/414.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Deinde ex eo, quod nulla causa anterior appareat, quae eam planetarum omnium sive circa solem, sive circa se ipsas revolutorum directionem exigat, nequaquam sequitur, nullam etiam esse, quantumvis a nobis assignari haud possit. Neque enim de nexu, quo systema nostrum planetarium cum aliis forte cohaeret, quidpiam habemus cognitum, neque corpora omnia ad nostrum systema pertinentia, eorundemque vires omnes perspectas habemus, quibus cognitis plurimorum fortassis phaenomenorum ratio reddi posset, quae a nostra cognitione quam longissime modo removentur. Accedit, quod in hac ipsa planetarum omnium ortum versus directione varietas quoque non exigua notetur, in eo fundata, quod planetae quidem omnes ortum versus ferantur, neque tamen eandem coeli plagam respiciant, quod fieret, si directionibus parallelis omnes ferrentur, sed ob axium, orbitarumque inclinationes varias ad diversas itidem coeli plagas tendant, quamvis eae omnes ea ex parte sitae sint, quam nos orientalem vocamus. In hac certe, si punctum aliquod spatii mente concipiamus, ab eodem singulorum planetarum directiones diversam distanstiarum rationem habere intelligemus. Denique cometae ipsi planetarum genus sunt (343), qui cum ab ortu occasum versus nonnunquam tendant, varietatem illam inducunt, quam obiectionis huius author P. Bertier tantopere depraedicat, ac pro lege, quam ipse naturae auOOg author libere sibi imposuerit, habet. Hinc quoque patet, quid ad alteram confirmationem respondendum sit, cuius vim cometarum orbitae ultra zodiacum quam longissime protensae plurimum infringunt. SCHOLION. Mirari satis nequeo P. Bertier in hoc argumento adeo exultare, ut totum vorticum systema eidem superstruxerit.","prev":{"citation":"Physica generalis 413","label":"ARTICVLVS VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/413","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/413"},"next":{"citation":"Physica generalis 415","label":"ARTICVLVS VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/415","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/415"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}