{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 426","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 426","ref":"426","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/426","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/426","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/426.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"Hic quidem certe maximus esse deberet in ipso meridie, attamen duabus, tribusve post meridiem horis maior reperitur, quam in ipso meridie, idque eam ob causam, quod perseverante effectu, quem actio solis in ipso meridie produxit, actio eiusdem, licet debilior, suc cedat, atque adeo effectus summa aliquot horis increscat. Similem ob causam aestus maximus non in ipso solstitio aestivo, sed pluribus post illud diebus notatur. SCHOLIONA. Phaenomena haec duo menstrua vocantur. PROPOSITIO VIII. Hestuum magnitudo dependet etiam a distantia luminarium a terra, ita ut sint maiores iis diminutis. 437. Quo enim minor est luminarium distantia, eo maiorem rationem ad eandem habet discrimen distantiarum partium terrae C, & T, item T, & O*, ac proinde eo maior est inaequalitas actionis luminarium in diversas terrae partes. COR. Igitur caeteris paribus maiores sunt aestus luna in perigaeo, terra vero in perihelio existente. PHAENOMENON VI. Aestus hyeme caeteris paribus maiores sunt, quam aestate. 438. Hyeme enim terra in perihelio existit. COR. I. Aestus maiores aequinoctium autumnale sequuntur vernum antecedunt. Post autumnale enim aequinoctium sol ad signa australia, in quibus perigaeum solis existit, descendit, atque adeo terrae vicinior fit; ubi vero post vernum aequinoctium ad borealia signa ascendit, a terra continuo recedit. COR. 2. Quoniam efficacia solis ad turbandas aquas maris exigua est, diversitas aestuum a diversa solis a term distantia proveniens haud adeo notabilis est. SCHOLION. Phaenomenon istud annuum apellatur. PRODigitized by Go ogle Aestuum magnitudo dependet etiam a situ luminau rium respectu aequatoris, estque caeteris paribus tanto maior, quo minus ea ab aequatore distant, maxima vero, si sint in ipso aequatore. 439. Propositionis huius probationem P.","prev":{"citation":"Physica generalis 425-2","label":"PHAENOMENON V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/425-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/425-2"},"next":{"citation":"Physica generalis 427","label":"PHAENOMENON V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/427","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/427"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}