{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 431","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 431","ref":"431","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/431","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/431","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/431.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"Similem „ autem ob causam potest aliquando in eodem portu unicus haberi aestus singulis diebus, & possunt etiam plu„res, aqua per diversas vias diversis temporibus eo dela„ta. Notantur in puteis, & fluminibus quibusdam motus aquarum, aestui marino perquam analogi, hi vero occultis, incertisque meatibus tribuendi sunt, per quos tortuosis anfractibus aquae de mari adveniunt. cum SCHOLION 3. Illud quoque hic quaeri solet, an, quod globus noster terraqueus fluido quodam corpore, atmosphaeram vocamus omni ex parte cinctus sit, solis lunaeque potissimum actionibus in eo quoque similes aestuum vicissitudines efficiantur. Quae quidem res in dubium vocari non potest, cum omnes illae rationes, ex quibus aquarum maris motus reciprocos deduximus, pro similibus in atmosphaera motibus excitandis pugnent: quin etiam maior lunae in atmosphaeram efficacia esse debere videtur; cum ea, terrae undique circumfusa sit, maria vero nequaquam continuo ductu terram ambiant, sed prominentibus continentis amplissimis tractibus quaquaversum interrumpantur. Quod si vero similes in atmosphaera motus cieantur, quaeri ulterius potest, cur ii in barometris sensibiles non evadant, curque iis in locis. ubi luna aeris gravitatem minuit, mercurius in barometro non descendat, aut ascendat in illis, ubi aeris gravitas actione lunae augetur. Respondet P. Boscovich, id propterea fieri, quod inaequalitas ponderis, quae inducitur in Mercurio, si comparatur cum toto eius pondere, perquam exigua evadat, sicut & variatio altitudinis respectu pollicum 27, ad quos Mercurius a columna aerea fere suspenditur. Si dicas, marium etiam sublatiotionem comparate ad telluris semidiametrum esse admodum exiguam, reponit, eam tamen satis conspicuam esse respectu nostri. Alii censent altitudinem Mercurii in barometris suspensi sensibiliter non mutari propterea, quod ubi columnae aereae leviores redduntur, ex affluxu vicinarum earum altitudo crescat atque adeo altitudinis ex cessus defectum ponderis suppleat; ubi vero eaedem graviores efficiuntur, excessum ponderis columnarum diminuta altitudo veluti compenset. SCHOLION 4. Bernoullius demonstrare conatus est, efficaciam luminarium ad turbandum aequilibrium atmosphaerae tanto maiorem esse, quo illa rarior est aquis marinis. Hunc vero refutare conatur P. Boscovich, qui ostendit, si totus terrae globus ad eam, quam aer habet tenuitatem redigatur omni reliqua materia in centrum amandata, aestum ad sensum eundem fore, qui nunc est in maribus.","prev":{"citation":"Physica generalis 430","label":"PHAENOMENON VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/430","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/430"},"next":{"citation":"Physica generalis 432","label":"PHAENOMENON VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/432","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/432"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}