{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 44","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 44","ref":"44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/44.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Cum ergo massae A, & B ponantur moveri motu aequabili, AM, & BN aequabiliter, seu in ratione temporum crescent; eadem ergo ratione crescet CK, quae est ut via puncti C (centri gravitatis communis) quod proinde pariter aequabiliter movebitur. Cumque etiam DM, & EN pariter aequabiliter crescant, idem de GK affirmari poterit; erit ergo CK ad KG in ratione constante, quam dicit A. AMEB BN ad A. DM PB. EN; ac proinde universim si massae quotvis motu aequabili in linea recta progrediantur, earum commune centrum gravitatis pariter in linea recta aequabiliter movebitur. COR. I. Si spatia AM, & EN spectentur tanquam latera homologa duorum polygonorum symetricorum, concentricorum & similium, patet, etiam CK fore latus homologum alterius polygoni symetrici, concentrici, & similis; id quod etiam ad curvas extendi potest. Unde licebit hunc in modum cum La Caille concludere: si corpora quotcunque describant singula eodem tempore curvas symetricas, concentricas, & similes, ita, ut vel simul discedant e punctis, vel lateribus homologis, vel simul moveri incipiant e punctis aut lateribus parallelis oppositis, & correspondentibus, centrum gravitatis systematis horum corporum, vel etiam systematis e quotcunque corporibus constantis, vel quiescet, vel describet eodem tempore curvam concentricam, symetricam, ac similem. COR. A. Illud quoque ex praemissis non difficulter intelligetur, summam motuum ad certam directionem reductam eandem esse, ac si omnium corporum massa via centri gravitatis moveretur. SCHOLION. Proprietas haec centri gravitatis usum magnum habet in Astronomia physica, ut & alia quaedam quam articulo proximo exponemus. ARogle De conflictu corporum. 69. Dum corpus unum in alterum seu quiescens, seu in motu constitutum Quid coneadem, vel opposita directione impingit, corflictus corpora ea confligere dicuntur. porum? 70. Conflictus, seu potius ictus dicitur di- Quid ictus directus? rectus, quando linea directionis per centra corporum transit. SCHOLION, De hoc solo in praesenti articulo nobis sermo erit. 71. Actioni aequalis semper, & contraria reactio.","prev":{"citation":"Physica generalis 43","label":"A. CCEB. CCZAEB. CC","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/43"},"next":{"citation":"Physica generalis 45","label":"A. CCEB. CCZAEB. CC","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/45"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}