{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 46","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 46","ref":"46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/46.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":198,"text":"Si quis insistens cymbae A* fune, aut conto ad se pertrahat cymbam B, cymba quoque A versus B promovebitur, & siquidem cymbae aequales fuerint in puncto medio C convenient, sin vero inaequales, spatia a cymbis his confecta in massarum ratione reciproca erunt. Quod si quis conto in litore defixo, litus veluti ad se attrahere nitatur, ipse cum cymba, cui insistit, ad litus accedet; progressus enim litoris, quod cum reliqua massa terrae firmiter cohaeret, ad sensum nullus erit. Pariter si quis conto litus veluti propellat, cymba a litore removebitur. Dum navigium remorum ope promovetur, id non alteri causae, quam reactioni aquae tribuendum est; aqua enim, remis percussa, dum in remos reagit navim simul, cum qua remi neHinc natatio piscium, ctuntur, propellit. avium item volatus, & complura alia, quae in hoc universo notantur phoenomena, explicatum habent. SCHOLION. Quam universaliter haec lex per universam naturam pertineat, Maclaurin in praeclaro opere, in quo Newtoni inventa exponit, ita ostendit: „si terrae \"portio, velut mons aliquis premeret in terram, & ter\"ra non eadem vi reageret in montem, hic necessario \"terrae resistentiam vinceret sua pressione, & terram mo\"tu accelerato in infinitum moveret. Idem de lapide, \" de quavis terrae particula eodem iure dicendum est. ac \"de monte maximo.","prev":{"citation":"Physica generalis 45","label":"A. CCEB. CCZAEB. CC","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/45"},"next":{"citation":"Physica generalis 47","label":"A. CCEB. CCZAEB. CC","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/47"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}