{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 56","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 56","ref":"56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/56.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":217,"text":"In conflictu enim durorum cequae modo leritas globi B post impactum fuisset irium – 4; globus vero A in hypothesi prioerit re post impactum progrederetur ortum versus celeritate c - - 2: per conflictum igitur directum quatuor gradus celeritatis amisit; igitur per restitutionem corporis B quatuor gradus celeritatis occasum versus imprimentur: cumque bini gradus celeritatis, quibus ortum versus ferretur eidem supersint, binis iam occasum versus movebitur. COR. 9. Si globi elastici A, & B aequalis massae ortum versus progrediantur, sitque celeritas praecedentis B = 2, insequentis = 6, post ictum ambo eadem directione, sed permutatis celeritatibus progredientur. Si enim globus praecedens B perfecte durus esset, celeritas eiusMCAm dem post impactum foret NEM igitur post ictum quatuor celeritatis gradibus ortum versus progressus fuisset cumque ante impactum duos iam celeritatis gradus habuerit, duos praecise per impactum lucratus est: igitur in hypothesi elasticorum quatuor gradibus celeritas eius augebitur, quibus si addas binos illos, quibus ante conflictum gaudebat, patet, eundem sex celeritatis gradibus ortum versus progressurum. Globi porro incurrentis A celeritas in hypothesi perfecte durorum itiMCAEm dem fuisset = 4, qua is ipse ortum versus progressus fuisset; binos igitur celeritatis gradus per impactum globus ille amisit, cumque binos alios amittat in hypothesi elasticorum bini eidem celeritatis gradus supererunt, quibus ortum versus progrediatur. COR. 10. Si duo globi elastici aequalis massae celeritatibus inaequalibus & directionibus oppositis connigant, permutatis celeritatibus resilient.","prev":{"citation":"Physica generalis 55","label":"A. CCEB. CCZAEB. CC","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/55"},"next":{"citation":"Physica generalis 57","label":"A. CCEB. CCZAEB. CC","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/57"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}