{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 58","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 58","ref":"58","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/58","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/58.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":202,"text":"Cum vero spatia motu aequabili (qualis haberi potest motus quilibet intra exiguum tempus consideratus (39)) confecta, sint ut celeritates, crescentibus spatiis celeritas quoque augebitur. Quare incrementum virium, quod machinae praestant, ex eo unice provenit, quod potentia ita coniungatur ponderi, seu resistentiae, ut eodem tempore potentia spatium majus describat, quam pondus, seu resistentia. 84. Quoniam vero in machinis primo loco quaeritur potentia, quae resistentiae sit aequalis, seu cum ea in aequilibrio constituatur, patet, ita machinae applicandam esse potentiam, ut ea se habeat ad resistentiam in ratione spatiorum reciproca, seu ut sit P: Ras: S. Hoc enim posito erit PSERS, vel cum sit S= C, erit PC= Re, id est, habebitur inter potentiam, & resistentiam aequilibrium (60). Est igitur principium fundamentale mechanicae: exigua potentia sustinebit ingens corpus ope machinae, si ita fuerint applicata, ut moveri non possint, nisi initialis celeritas potentiae sit ad initialem celeritatem ponderis, seu resistentiae, ut est reciproce resistentia ad vim potentiae. COR. I. Quod si ergo potentia vel tantillum augeatur, superabit resistentiam, motumque producet. COR. 2. Quoniam in omni machina debet esse P: R –s: S, datis tribus quibus vis horum terminorum, quartus per regulas algebrae invenietur. 85. Incrementum virium, quod per machinas obtinetur, cum temporis, & spatii decremento semper coniunctum est.","prev":{"citation":"Physica generalis 57-2","label":"ARTICVLVS III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/57-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/57-2"},"next":{"citation":"Physica generalis 59","label":"ARTICVLVS III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/59"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}